BCCCAP00000000000000000000548

DE ANALYSI ACTUS FIDEI, n. 821-823 595 Responde:o: Negat necessitatem miraculorum ad fidem, nego; vituperat Judaeos qui credere renuebant nisi signa viderint, concedo. Jamvero haec est summa imperfectio, velle scilicet tantum credere si miracula videntur. Ergo Christus merito vituperare poterat Judaeos. Objectio 2.•: Christus admittit, immo proponit, criteria interna. Erg'o nec alia re– quiruntur, aut saltem ista sufficiunt. «Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cog– noscet de doctrina utrum ex Deo 1,it» (28). Respondeo : Sensus hujus loci is est : quod si Judaei faciant voluntatem Patris, nulium habebunt impedimentum quominus Christo fidem praestent et obtemperent. Non igitur valet objectio. Objectio 3.•: «Beati qui non viderunt et crediderunt» (29). Unde Christus non exi– git sigmt externa ad credendum. Respondeo: Sensus hujus loci est quod Thomas credere debuit propter testimo– nium Apostolor'.lm et non exigere ut ipsemet suis oculis signa videret; beati ergo illi dicuntur qui non testimonio propriorum sensuum, sed testimonio testium !actum resurrectionis admittunt, Unde Christus non rejicit necessitatem miraculor_um ad credendum. ART.V De analysi actus fidei 822. Connexio materiae.- Jam ad quaestionem omnium difficilli– mam veniendum est, ad quaestionem scilicet de analysi actus fidei. Analysis actus fid-ei nihil est aliud quam ejus resolutio logica in ultimum suwn rnotivurn. Scimus enim ex supra dictis multa omnino requiri sive ex parte intellectus, sive ex parte voluntatis, antequam eli– ciatur actus fidei. Rtquiruntur enim: pius affectus creáulitatis, motiva credibilitatis, cognitio auctoritatis divinae, Jactum locutionis divinae, ipsa auctoritas Dei revelantis_ propositio authentica Ecclesiae; his igi– tur praesuppositis, credens elicit actum fid-ei divinae propter auctorfta– tem Dei revelantis qui nec fallí nec Jallere potest» (1). Hoc autem videtur esse unicurn et ultimum motivum in quo quies– cit intellectus, ita ut si christianus interrogatus de ratione suae fidei fuerit: cur credis mysterium Trinitatis, respondere deberet: Credo prop– ter auctoritatem Dei revelantis. 823. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac quaestione utrum auctoritas Dei revelantis sit revera ultirnum rnotivum actus fidei, an e contra detur aliud quo in actu fidei ipsa auctoritas Dei revelantis at– tingatur. Nunc autem, duo alia motiva sunt possibilia in quorum investiga– tione discussio fieri posset, nempe argumenta philosophica et historica quibus probatur auctoritas Dei revelantis, et ipsum factum revelatio– nis, quo testificamur de obj-ecto revelato -et de auctoritate Dei revelantis. Sed si primum dicis, jam penitus corruit ipsa fides theologica, ut– pote innixu rationibus mere humanis; jam assensus non potest esse (28) Joan., 7, 17. (29) Joan., 20, 29. (1) DENZINGER, 1789.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz