BCCCAP00000000000000000000548

DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 14, n. 819-820 Concilium Vaticanum dicit ut «fidei nostrae obsequium rationi con– sentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis ex– terna jungi revelationis suae argumenta, jacta scilicet divina atque im– primís miracula et prophetias» (19). Pius X in Jusjurando contra Modernistas: «Externa revelationis ar– gumenta, hoc est jacta divina, imprimisque miracula et prophetias ad– mitto et agnosco tamquam signa certissima divinitus ortae christianae Religionis» (20). Immo i11 Concilio Vaticano expresse damnatur sententia secundum quam sola experientia interna aut sola inspiratio privata sufficerent ad actum fidei eliciendum: «Si quis dixerit revelatlonem divinam externis signis credibilem fie– ri non posse, ícleoque sola interna cujusque experientia aut inspira– tione privata homines ad fidem moveri deberi, a. s.» (21). 820. Probatur ex Sacra Scriptura.-Jesus Christus provocat Judaeos ad fidem propter miracula quae facit: «Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ... Caeci vident, sur– di audiunt, claudi ambulant .. » (22). In hoc tcxtu dicit Jesus se esse Messiam cui credenclum est propter miracula quae ipse facit; verba enim Isaiae ad Messiam refernntur et in ipso revHa verificantur. Ergo credendum est ei propter miracula. «Loquor vobis et non creditis; opera quae ego facio, testimoníum perhibent de me» (23). «Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem fa– cio... operibus credite» (24). «Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signurn Jonae Prophetae» (25). «Ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pa– ter me misit». Ex his igitur testimoniis colligere licet opera miracu1osa a Christo patrata certitudinem reddere de ejus messianitate et divinitate; qua– propter Judaei creder-e debent ei; si haec opera Christus non patrasset, Judaei excusationem haberent nec ob1igatione obstringerentur... Similiter Apostoli ad signa a Christo patrata recurrunt ut infidcles fidcm adhibrnnt (26): «Jesmn Nazarenum, virnm approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodi.giis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri...» 821. Objectiones.-Objectio 1,a: Christus rejicere videtur miracula tamquam signa probativa, nam vituperat illos qui propter miracula credunt. «Nisi signa et prodigia videritis, non creditis» (27). (19) DENZINGE!l, 1790; cfr. etlam 1812, 1813. /20) DENZINGER, 2145. (21) DENZINGER, 1812. (22) Mt., 11. 2. (23) .Toan., 10, 25. (24) .loan.. 10, 37. (25) Mt., 11. 38. (26) Act. .'!post.. 2, 22; 10, 38; .roan., 20, 30. (27) .Toan., 4, 48.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz