BCCCAP00000000000000000000548
36 DE VERBO INCARNATO, th. 3, n. 43 rem Stus. Augustinus: <<Si phantasma fuit corpus Chri5ti, fefellit Chris– tus,· et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus; non igitur 'fuit phantasma corpus ejus» ( 11). 3.º) Christus habuit animam rationalem. a) Ex Scriptura constat Jesum Christum verum esse hominem. Sed de essentia hominis -est habere animam et quidem rationalem, qualem habemus et nos. Ergo Christus habuit animam rationalem. b) Talia dicuntur in Evangelio de Christo quae nequeunt dici nec de natura divina nec de humana intellectu carenti; e. g. quod tristatus est, quod miratus est... Ergo attribui debent anima-e et quidem rationa– li, nam istae operationes non conveniunt animae sensitivae ( 12). c) Praeterea si Verbum gereret homini Christo vic€s intellectus, in– carnatio facta foret in natura; sed haec unio, utpote perabsurda, fa1sa est, ut probabimus in thesibus sequentibus. Ergo Christus habuit ani– mum rationalem. 4. 0 ) Anima et corpus Christi erant substantialiter unita. a) Christus fuit verus horno; sed de ratione hominis est ut cor– pus et anima substantialiter uniantur. Ergo. b) Christus est horno univoce nobiscum. Atqui horno est compositum s,{bst:lntiale ex anima rationali et corpore. Ergo. 5.º) Christus habuit cor¡ms ex Maria, non vero caeleste.-«Ecce con– cipies in utero et paries filimn ..., et dabit illi Dominus Deus sedem Da– vid patris ejns... Ideoque et quod nascetur ex te sanctmn, vocabitur Filius Dei» ( 13). «Virum Mariae, de qua natus est Jesus» (14). «Misit Deus Filium simm, factum ex rnuliere» ( 15). Maria vocatur Mater Jesu: «Cum esset desponsata mater ejus Ma– ria ... » Saepissime dicitur Christus semen. Abraha-e, filius David, filius hominis, factus ex semine David secundum carnem... (16). Haec omnia falsa omnino essent si Christus corpus terrenum non ha– buisset, sed caeleste, ut dicebat Valentinus. Ratione theologica.-In tractatu de Beata Virgine Maria probatur Ma– riam esse matrem Dei. Atqui hoc esset falsum si Maria non esset mater Jesu. Ergo ... ; et revera, Maria non est mater J-esu quatenus det ei aivinitatem (hoc est omnino impossibile), sed quatenus more matrum (11) Contr. Gent., lib. 4, c. 29. (12) Joan., 11, 33-35; Mt., 26, 37-38; Mt., 26, 27; Joan., 6, 11: 11, 41; Le., 6, 12; 22, 43; Mt., 11, 29; Le., 22, 42, etc. (13) Le., 1, 36. (14) Mt., 1, 16. (15) Ad Gal., 4, 4. (16) Mt., l, 18; Ad Gal., 3, 16; Mt., 1, 1; Ad Rom., 1, 3; Ad Gal., 4, 4; Mt., 1, 16; Le., 1, 33-35.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz