BCCCAP00000000000000000000548

DE PRAEREQUISITIS AD ACTUM FIDEI, th. 14, n. 817-819 59'3 Pars 3.": Cognitio certa credibilitatis inniti debet criteriis externis. Status quastionis.- Quaeritur deinde in hac tertia parte ubinam ratio humana inquirere debeat argumenta quibus certa cognitio cre– dibilitatis plane demonstretur, et respondemus id inquirendum esse in criteriis externis. 818. Explicatio term.inorum.- Criterium externum est illud quod est extrinsecum ipsi doctrinae revelatae, et quo Deus quasi sigillare censetur suam revelatiomim; e. g. miraculum, prophetiae, vaticinia aliaque hujus– modi quae, utpote a Deo ip.so facta, non possunt ullum relinquere mo– tivum dubitandi. Divisio criteriorum.-Alia sunt objectiva, alia vero subjectiva; rn1J– jectiva sunt illa quae desumuntur ex ipso subjecto credente; e. g. gt:s– tus, sapor, fervor, satisfactio; objectiva, sunt illa quae fundamentum habent extra subjectum. Gritería objectiva dividuntur in interna et externa; interna, sunt illa quae desumuntur ex qualitatibus ipsiu.s doctrinae, e. g. ex eo quod si.t sublimis et pulchra; externa, sunt signa vel jacta quae desumuntur ex aliquo ipsi doctrinae extrinseco; e. g. miraculum, prophetiae, quibus edo– cemur doctrinam, in cujus favorem patrata sunt, e.sse a D20 revelatam. Sensus istius partis is est: quod ratio humana ultimo fundari de– bea t in criteriis objectivis externis, e. g. miraculis, prophetii.s. Notari tamen oportet nos non excludere alía criteria, maxime si con– juncta inveniantur cum objectivis externis; id quod dicere intendimus nihil aliud est quam quod criteria externa sola sufficiant; criteria au– tem subjectiva et interna sola nullo modo sufficiant ad fundandam cer– tam cognitiomm credibilitatis veritatis a Deo revelatae. 819. Censura.- Est doctrina catholica. Bautain promittere debuit numquam docturum esse: «Rationem r.on po:;se acquirere veram et plenam certitudinem motivorum credibilitatis, id est, illorum mot:vorum, quae revelationem divinam reddunt eviden– ter credibilem, qualia sunt speciatim miracula et vaticinia, et imprimís resurrectio Jesu Christi» (17). Pius IX in Encyclica «Qui pluribus» expresse mdicat miracula et pro– phetias, et addit: «Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac pote.n– tza6 fulgore undique collucent, ut cujusque mens et cogitatio vel facile intelligat, christianam jidem Dei opus esse. !taque humana ratio ex spleli– cliaissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognos– cens, Deum ejusdem fidei auctorem existere, ulterius progredi nequit, sed. quavis difficuztate ac dubitatione penitus abjecta atque remota, om– ne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat, a De0 traditum esse quidquid jides ipsa hominibus credendum et agen– dum proponit» ( 18). '17) DENZINGER, 1627. ( 18) DENZINGER, 1638. MAN. THEOL. DOGM.-Jll.-39

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz