BCCCAP00000000000000000000548
590 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th, 14, n. 811-813 Et Pius X in Decreto Lamentabili contra Modernistas: «Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum» (7). 2.º) Ratio inquirer€ deb€t ita ut certo sibi constet Deum ess€ lo- cutum: dicit Pius IX contra Hermesianos: «Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio áecipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquircLt oportet ut certo sibi constet Deum esse _locutum» (8). 812. Probatur ratione theologica.-Actus fid€i est actus liber impe– ratus a voluntate, et simul -est actus plane rationalis. Atqui voluntas rationabiliter non imperat actum fidei si non €i certo constat de ip– sius credibilitate. Ergo actum fidei praec€dere deb€t certa cognitio cre– dibilltatis. Prob. minor.: Qui credit Deo, affirmat aliquam veritatem assensu sup€r omnia firmo et irrevocabili. Jamvero rationi non est cons-enta– n€um tali assensu af.firmare aliquam veritat-em nisi prius omne du– bium €Xcludatur, et omne dubium non excluditur dummodo certa cog– nitio credibilitatis non habeatur. Ergo nisi certa cognitio credibilitatis adsit ante actum fidei, fides nequit €sse rationalis. Et nota bene discrimen quod intercedit ínter actum fidei et actus aliarum virtutum, ex eo procedens quod virtutes morales non necessario excludant probabilitatem ad hoc ut actus sit bonus, immo et meritorius, dum, e contra, actus fidei excludere debeat omnem probabilitatem om– neque dubium prudens; sic bonum et honestum est dare eleemosynam alicui pauperi, etsi de ejus paupertate non habeatur nisi notitia proba– bilis; e contra, bonum non est, nec rationi consentaneum, assensum prae– bere alicui veritati, nisi certo constet taiem veritatem esse a Deo revera attestatam, et ratio est quia actus caritatis (dare eleemosynam) est independens a regula morum, sed actus fidei (utpote actus cognosciti– vus) in tantum est bonus in quantum conformis est cum ipsa veritate; et ideo non sufficit judicium probabile, aut judicium in quo non exclu– datur omne dubium prudens, sed requiritur omnino judicium certum credibilitatis illius veritatis antequam assensus praestetur. 813. Ex Patribus.- Harre -eamd€m doctrinam propugnant Sancti Patr-es: Stus. Justinus: «Quomodo enim homini crucifixo crederernus eum esse primogenitum ingenito Deo, ac judicium de universo genere hu– mano factururn, nisi testimonia de ea, antequam hamo factus veniret, praedicata inveniremus, eaque eventu confirmata viderernus?» (9). Tertullianus: «Nihil interim credam nisi nihil ternere credendurn; temere porro credi, quodcumq11e sine originis agnitione credetur» ( 10). Stus. Augm;tmus: «Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse creden– durn» (11). (7) DENZINGER, 2025. (8) DENZINGER, 1636 (9) Apolog., lib. 1, n. 53; PL., 6, 405; Journel, 125. (10) Adv. Marc., lib. 5, n. 1; PL., 468; Journel, 344. (11) De praedestinat. sanet., c. 2, n. 5; PL., 44, 962; Journel, 1980; cfr. etiam Journel,, 1614, 1470, 1783, 1784.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz