BCCCAP00000000000000000000548

LJE PHAEREQUISITIS AD ACTUM FIDEI, th. 14, n. 809-811 589 Praecedere debet, id est, semper requiritur praevíum judicium cre– dibilitati.s ante actum fidei, quia fides debet esse rationale obsequium; ha€c autem rationabilitas fidei praecise habetur per Judicium praevium credibilitatis. Sed notare debes quod judicium credibilitatis requiratur praecipue in primo actu fidei, in illo scilicet primo actu fidei quem aliquis infidelis elicit sub imperio voluntatis; nam deinde sufficit habitualis notitia facti n,velationis et auctoritatis Dei; sic e. g. nos fideles non debemus ante omnes actus fidei novum efformare judicium credibilitatis, sed sufficit ejusdem notitia habitualis. Praeterea quia Ecclesia Catholica fuit a Christo constituta infallibi– lis magistra veritatis, ejusque existentia ac divinitas maximum sint signum levatum inter gentes ad probandam auctoritatem Dei et factum revelationis, sufficit hanc Ecclesiam agnoscere eique adhaerere, ita ut ipsa sit in genere ratio sufficiens cui tamquam motivo credibilitatis in– nixa sit nostra fides (3). Cognitio certa, id est, requiritur notítia certa, sme ulla formidine errandi, nec .sufficit mera probabilitas, qua non excluderetur omne du– bium prudens. credibilitas veritatis. Credibilitas est in praesenti illa conditio ex– trínseca objecti ex qua habet ut possit terminare actum prudentem credendi ob auctoritatem attestantis. Credibilitas veritatis revelatae pendet ex duobus: a) ex auctoritate illius cui credimus, et b) ex facto revelationis. Quando haec duo certo nobis constant, intellectus potest prudenter assensum elicere; jamvero si agitur de cognitione auctoritatis divi– na-e, res est facilis, nam omnes, etiam rudes, sciunt Deum dignum esse fide, si revera loquatur; si vero agitur de cognitione facti revela– tionis, rnquiritur etiam certa cognitio, quae tamen non in omnibus eadem est necessaria (4). 810. Adversarii.-Sunt omnes illi qui dicunt ad assensum fidei suf– ficere cognitionem probabilem aut simplicem opinionem de facto revela– tionis; sic Aegidius Estrix (5). 811. Censura.- Est doctrina catholica. l.º) Ad actum fldei non sufficit notítia probabilis revelationis; In– nocentius XI damnavit sequentem propositionem: «Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum noti– tia solum probabili revelationis, immo cum formidine ne non sit locu– ius Deus» ( 6). (3) DENZINGER, 1800, 1793. (4) Cfr. WILMERS, De fide, n. 88 sqs.; PESCH, op. cit., n. 297 sqs.; SCHIFFINI, op. cit., n. 148 sqs.; HARENT, in DTC., art. Poi. (5) Diatriba theologica sive manuductio ad fidem divinam pervestigandam con– finnanrlam, expoliendam, .Antuerpiae, 1672; cfr. A. SOHIER, La foi proba– ble. L'acte de foi d'aprés Gilles Estrix, in Greg., 28 (1947), 532-542. (6) DENZINGER, ll'Zl,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz