BCCCAP00000000000000000000548
588 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 14, n. 807-809 Nota bene.-Ad supernaturalitatem autem istorum actuum quod atti– net, breviter dicendum est quod ad omnes requiratur gratia interna; in Conc. Arausicano explicite definitum est contra Semipelagianos quoad pium credulitatis affectum (1); quoad judicium credibilitatis et creden– titatis Theologi generatim dicunt gratiam non requiri si agatur de ju– dicio speculativo; requiri tamen, si agatur de judicio practico; denique ad ipsum actum fidei requiritur gratia Dei .(2). 808. Status quaestionis.- His igitur praesuppositis, quaeritur in praes{.mti quomodo aut quanam via possit -efformari judicium credibi– litatis, ita ut actus fidei sit omnino rationalis; si enim voluntas imperare debet intellectum ad as.sensum, evidens est quod debeat p€r prius cer– tam cognitwnem haber-e tum auctoritatis Dei revelantis tum facti reve– lationis; si autem han cognition€m non haberet, non posset pruden– ter intellectum movere ad assensum. Nunc autem, cum haec certa cognitio sit de praeambulis fidei, vide– retur notum ex terminis eam habendam esse argumentis rationalibus, non vero ex lumine fidei, ne secus dicere cogeremur fidem praesuppo– nendam fore ipsi fid€i. Hin~ quaeritur in praesenti utrum praeambula fidei comparari de– beant ratione, an potius lumine fidei. Ad solutionem istius quaestionis ponimus sequentem thesim, cujus ·maximum momentum nemo •est qui non videat: THESIS 14.ª: Assensum fidei praecedere debet cognitio certa credibilitatis veritatis; haec tamen certa credibilitatis cognitio ratione hu– mana acquiri debet, non vero fide divina, neque sola experien– tia interna neque privata inspiratione; denique tandem prae– dicta cognitio credibilitatis criteriis externis innixa sit oportet, Divisio thescos.-Thesis habet tres partes: l.ª) antequam voluntas imperet actum fidei proprie dicti, requiritur certa cognitio credibilitatis veritatis credendae (judicium credibilitatis et credentitatis). 2.ª) haec cognitio credibilitatis ratione humana acquiri debet, non vero lumine fidei, neque sola experientia interna, neque sola privata inspiratione. 3.ª) haec cognitio credibilitatis certa inniti debet criteriis externis. Pars l.ª: Assensum fidei praecedere debet cognitio certa credibilitatis veri– tatis. 809. Explicatio terminorum. -Assensus fidei. In hac thesi sumitur assensus pro ipso actu quo intellectus, sub imperio voluntatis motae a Deo per gratiam, adhaeret alicui veritati. (1) DENZINGERl, 1''18: «Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsurn– que credulitatls affectum, qua in eum credimus, qui justificat impium, ... non per gratlae donum, id est per lnsplrationem Splrltus Sancti..., apos– tolicls dogmatibus adversarius approbatur... » (2) Cfr. de hac re PESCH, op. cit., n, 172-176.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz