BCCCAP00000000000000000000548

DE PRAEREQUISITIS AD ACTUM FIDEI, th. 14, n. 806-807 587 sus est obscurus tum ob motivum ( auctoritas) quod non facit rem ap– parere prout est in se, tum ob ejus objectum principale (mysteria stric– te dicta). Ergo in fide non adest firmitas indubitabilitatis. Jamvero in rebus naturalibus adest aliquando perfecta evidentia in– trinseca rei. Ergo adest etiam firmitas indubitabilitatis. Unde actus fidei ratione indubitabilitatis non est firmior quam quaelibet cognitio na– turalis. 2. 0 ) Jnfallibilitas est · connexio assensus cum veritate rei. Jamvero :1ctus fidei necessario connectitur cum ipsa veritate, tum ob motivum, -Deum surmne veracem--, tum ob principium-gratiam-. Ergo ratio– ne infallibilitatis assensus fidei theologicae est firmior quam quaelibet cognitio naturalis. Sub hoc igitur aspectu est majar simpliciter, nam superat omnes alias cognitiones, etiam illas quae oriuntur ex evidentia ex sensibus habita. 3. 0 ) Ratione adhaesionis. Haec firmitas pendet a prudenti imperio voluntatis, ab eoque mensuratur. Jamvero motivum in assensu fidei est auctoritas Dei revelantis, motivum scilicet dignissimum assensu super omnia firmo. Ergo in actu fidei firmitas ratione adhaesionis est major quam quaelibet alía cognitio naturalis pendens a libera voluntate. Et nota bene quod in certitudine ratione adhaesionis consideratur voluntas prout magis vel minus prudenter imperat assensum, juxta bo– nitatem motivi propter quod imperat. Nunc autem in omni certitudine naturali motivum est auctoritas istius hominis, aut rationes pro una vel alia parte. Sed in actu fidei, motivum cui nititur voluntas ad imperan– dum intellectum, est auctoritas Dei revelantis. Ergo quanto est major ista Dei auctoritas supra auctoritatem humanam, tanto est majar firmi– tas actus fidei theologicae supra fldem humanam. ART. IV De praerequisitis ad actum fidei. 807. Connexio materiae.-Ex his quae in superioribus dicta sunt facile eruitur multa omnino requiri antequam actus fidei ab intellectu eliciatur. Requiritur primo cognitio certa auctoritatis divinae et facti revela– tionis, Deum scilicet €sse summe veracem in dicendo et aliquid de fac– to attestatum fuisse. Requiritur secundo, jud.icium credibilitatis, in eo consistens quod credens judicet veritatem ipsi propositam posse sine temerüate, immo et rat-ionalíbiliter, assensum mereri intellectualem. Requiritur tertio efformatio judicii crecientitatis, quod in eo -est quod, attentis auctoritate Dei et facto revelationis, enascatur obligatio cre– dendi -ea pro quibus Deus suam interposuit auctoritatem. Requiritur quarto quod voluntas parata sit ad assensum praestan– dum et veZit hunc ass€nsum praestare (pius credulitatis affectus). His igitur rite perpensis voluntas libere imperat assensum veritati proposita-e; iste assensus est líber, sup-er omnia firmus, irrevocabilis, sine ulla formidine errandi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz