BCCCAP00000000000000000000548

586 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 13, n. 804-806 «Si credis ex tato carde» (9) licet (baptizari), ubi ex tato carde i.dem est a¡~ firrniter. «Est autern f idem sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» ( 10). Pars. 2.ª: Actus fidei est firmus supe1· omnia. Est super omne hominum testimonium: «Si testimonimn hominum accipimus, testimoniurn Dei majus est» (11). Super testimonium angelorum: «Etiamsi angelus evangelizaverit va– bis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit» (12). Super testimonium sensuum: «Et hanc vocern audivimus nos de cae– lo allatarn cum essernus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmio– rem propheticum sermonem» (13). Immo omnis scientia cedere debet fidei: «Arma, milítiae nostrae non carnalia sunt, sed. potentia Deo ad destructionem munitionum ... et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequiurn Chris– ti» ( 14): in hoc loco dicit Apostolus se habere arma potentissima ad de.struenda omnia obstacula aedificata contra doctrinam Evangelii; ,et ideo omnis intellectus reduci debet ad fidem, ad obedientiam. 805. Ex Patribus.-Patres eaindem doctrinam docent: Clem,ens Alexandrinus: «Est ergo fides praestantior quarn scientia et ejus criteriurn» ( 15). Stus. Basilius: «Est igitur fides assensus haud haesitans super iis quae audita sunt, veritatem eorurn quae Dei gratia praedicata sunt, persuasissimam habens» ( 16) Stus. Ambrosius: «Cui de Deo quam Deo credam?» (17). Et alibí: «Si Deo non credirnus, cui credimus?» (18) 806. Scholion: Actus fidei certior est quam naturalis cognitio, non quidem ratione indubitabilitatis, sed ratione infallibilitatis et adhae– sionis.-Explicare intendimus in hoc Scholion quomodo actus fidei cer– tior sit quam quaE:libet naturalis cognitio; et ad hanc explicationem praestandam, distinguimus tres rationes secundum quas dari potest as– sensus, prout scilicet ejus motivum sit evidentia aut auctoritas testi– monii. l.º) Indubitabilitas est impotentia dubitandi, quae tune unice et ex– clusive habetur quando adest perfE:cta evidentia rei. Atqui in fide assen- (9) Act. Apost., 8, 37. (10) Ad Hebr., 11, l. (11) J Joan, 5, 9. (12) Ad Gal., 1, 8. (13) JI Petr., 1, 18. (14) JI ad Cor., 10, 4. (15) Stromata, 2, 4, 15, 5; PG., 8, 945; Journel, 418. (16) De fide, 1: PG., 31, 677; Journel, 972. (17) Epist. 18, 7; PL., 16, 974; Journel, 1248. (18) Expos. evang. sec. Lucam, 4, 71; PL., 15, 1633; Journel, 1303; cfr. etiam STUS. AUGUSTINUS, De Gen. ad litt., lib. 1, c. 21, n. 41; PL., 34, 262; Jour– nel, 1686; CASSIANUS, De incarnatione Christi, 4, 6, 4; PL., 50, 83; Journel. 2055 ; STUS. FuLGENTIUS, De fide ad Petrum, c. 19, n. 60; PL., 65, 699 ; Journel, 2270-2275.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz