BCCCAP00000000000000000000548
DE FIRMITATE SPEI, th. 13, n, 801-804 585 assensus qui a voluntate d€pendent, quia assensus praestitus propt€r au~toritatem D€i prud€ntius imp€ratur quam omnes alii ass€nsus na– turales. 802. Adversarii.-a) Abaelardus deflnivit fidem per opinionem, sed opinio non excludit formidinEm de ejus opposito .(1). b) Durandus hanc vocem <<Certitudinem» reservavit pro assensu ex evidentia intrínseca; proprie tamen loquendo non adversatur nostrae thesi. c) Aegidius Estrix, qui fuit auctor istius propositionis ab Innocen– tio XI damnatae: «Voluntas non potest efficere ut assensus in seipso sit magis firmus quam mereatur pondus rationum ad assensum im– pellentium» (2). Iste enim concipiebat actum fidei ad modum syllogismi cujus conclu– sio pendet a bonitatE praemissarum; cum igitur in syllogismo «conclu– sio semper sequitur pejorem partem», infertur etiam quod si in actu fidei una praemissa est probabilis, actus fidei sit etiam mere probabilis; voluntas enim facere non potest quod conclusio sit magis firma quam merentur rationes. Unde firmitas actus fidei non essEt majar quam cog– nitio naturalis. 803. Censura. a) Quod actus fid€i sit firmus aliquo sensu, est saltem doctrina catholica, immo etiam dici potest de fide definita. b) Quod sit flrmus super omnia, est sententia communis €t certa. In Symbolo Athanasiano: «Haec est fides catlwlica, quam nisi quis– que fidelitfr firmiterque crediderit, salvus esse non poterit» ( 3). In Conr,ilio Lateranensi: «Firmiter credimus et simpliciter confite– mur... » (4). In Con. Tridentino: «Post hanc catholicam de justificatione doc– trinam, quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit, justificari non poterit, placuit... » ( 5). · Pius IX: «Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo lo– quenti fidem esse habendam nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nec fallí nec fallere potest, revelata esse constiterit?» (6). In Conc. Vaticano: «Plenum revezanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur» (7). Pars l.ª: Actus fidei est firmus. 804. Probatur ex Sacra Scriptura.-- «Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum quem vos crucifixistis» (8). Jamvero illud «certissime scire» significat in hoc loco credere. Ergo fides deb€t esse certa, firma. (1) STUS. BERNARDUS, De erroribus Abaelardi, c. 4; PL., 182, 1051. (2) DENZINGER, 1169. (3) DENZINGER. 40. (4) DENZINGER; 428. (5) Sess. 6, C, 16; DENZINGER, 810; cfr. etiam 994 et 343,468,480,703,706 708, 709, 1083, 1459. (6) Encvcl. Qui pluribus; DENZINGER, 1637, 1639. (7) Sess. 3, c. 3, De fide; DENZINGER, 1789. (8) Act. Apost., 2, 36.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz