BCCCAP00000000000000000000548

584 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 13, n, 800-801 a) Si voluntas imprudenter imperat, id est, cum motivis non suffl– cientibus, firmitas non mensuratur motivo, saltem non motivo solo, et proinde assensus non est immobilis; e. g. quando aliquis pertinaciter et sine ulla ratione convincenti vult sustinere aliquam opinionem. b) Si voluntas prudenter imperat, tune distinguí possunt duo casus: a*) Requiritur imperium voluntatis ut suppleatur id quod motivo deest; in hoc casu motivum potest esse insufficiens ad firmum assen– sum, sed sufflciens ad prudentem assensum; sic quando adsunt ratio– nes et argumenta quae nobis demonstrant existentiam Dei; attamen praedicta argumenta non sunt plene convincentia; ideoque requiritur imperium volutatis ad assensum praestandum. b*) Requiritur imperium voluntatis, quia motivum, de se omnino sufficiens ad assensum praestandum, non praebet evidentiam rei; ideo– que non nece,.sitat intellectum ad assensum, sed semper tamen iste po– terit aut assentiri aut non assentiri; in hoc casu firmitas assensus, qui imperari debet a voluntate, mensuratur ipso motivo, et pro valore motivi est mobilis aut immobilis; sic c. g. est assensus praestitus ob auc– toritatem Dei; nam auctoritas Dei est motivum plene sufficiens ad as– sentiendum veritati ab ipso Deo revelatae; attamen auctoritas non facit videre rem prout est in se. Jamvero intellectus movetur tantum ab intelligibili viso; requiritur igitur in hoc casu imperium voluntatis ut intellectus veritati revelatae assentiatur. Et advertas necesse est quod in hoc assensu ejus firmitas pendet uní– ce a valore motivi; cum igitur auctoritas Dei revelantis summa gaudeat firmitate, sequitur talem assensum praestitum propter auctoritatem Dei habere etiam summam firmitatem. 801. Duplex certitudo.-Alia est certitudo mere subjectiva, alia vero, jonnalis; pum subjectiva habetur quando assensus est per se mutabi– lis; quod fieri powst vel ex defectu motivi sufficientis, vel ex ea quod voluntas imperet ultra id quod merentur motiva seu rationes. Formalis habetur quando assensus est per se immutabilis; quod fie– ri potest vel quia motivum est ,evidentia intrinseca, vel quia tale est motivum ut nequeat dare locum errori; e. g. auctoritas Dei. F'irmus super omnia, id est, certitudo fidei majar est quam certitu– do cujusvis cognitionis naturalis tum ratione connexionis cum vero, tum ratione adhaesionis sine formidine errandi: non tamen ratione indubitabilitatis, quia haec significaret impotentiam dubitandi, qualis est e. g. in evidentia intrínseca et perfecta alicujus objecti, in hoc casu, 1ntellectus necessario adhaeret et non potest non adhaerere, ideoque nec habet potentiam dubitandi. HL'> igitur dictis dicimus in thesi: assensum fidei esse firmum non solum propwr firmam adhaesionem sine ulla dubitatione -errandi, sed eti:.1m propter infallibilem connexionem cum objecto. Tandem advertere d-ebes: 1:') quod actus fidei sit firmus super omnia simpliciter ration-e infallibilitatis, seu connexionis cum vero, quia ut motivum habet ipsum Deum, summe veracem, et gratiam ut prin– cipium subjectivum; et sic actus fidei theologicae necessario conjun– gitur cum vero. 2. 0 ) quod actus fidei, ratione adhaesionis, sit firmus super omnes

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz