BCCCAP00000000000000000000548
DE VE:.RA HUMANITATE CHRISTI, th. 3, n. 43 mors et per liominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivlficabuntur» (7). «Si enim unius delicto omnes mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Chrísti in plures abunda– vit» (8). ~unus est mediator Dei et hominum, hamo Christus Jesus> (9). Ex his igitur locis revelatis et ex aliis qui brevitatis gratia omittun– tur, constat Christum vere esse hominem; jamvero verba quae in re– velatione continentur, non tamquam vacui soni, sine ulla scilicet realita– te censenda sunt, sed aliquid profecto signiflcant, illud nempe quod apud homines in usu est; unde quando sacra Scriptura dicit Christum esse hominem, eo ipso realitatem corporis et animae et utriusque unionem substantialem affirmat. Christus igitur verus horno est. 2.º) Christus habuit verum corpus. a) Scimus ex parte praecedenti Christum esse verum hominem. At– qui de essentia horninis est habere verum corpus. Ergo Christus v-erum corpus habuit. b) Admitti nequit quod Sacra Scriptura nos decipiat. Atqui sine ullo dubio nos deciperet si omnia quae de Christo narrat. essent secundum meram appar,entiam. Ergo. Prob. minar: Mentitur Sacra Scriptura quando dicit Christum am– bulasse, comedisse, hibisse, defatigasse, rnortuum fuisse . .. , si haec om– nia secund1:m apparentiam acciderunt; jamvero si «ml in modico aucto-: ritati S. Scripturae derogetur, jam nihil fixurn in firle nostra esse po– terit, quae sacrae Scripturae innititur» ( 10). e) Etsi in Sacra Scriptura multa proponantur et dic-antur secundum metaphoram... , tamen impossibile est ut Sacra Scriptura proponat to– tam narrationem alicujus facti sub tali figura aut methaphora quin ex aliis locis sacrae scripturae veritas non appareat. Atqui si V-erbnm non assumpsisset verum corpus sed phantasticum, dkendum esset quod teta narratio vitae Christi poneretur in aliqua figura aut metaphora cu– jus veritas pastea non appareret. Ergo ... Conflrmatur ex eo quod tota narratio evangelica consistit in des– criptione vitae Christi, quae descriptio non comprehendit aliquem sta– tum transeuntem sicut in Theophaníis Veteris T2stament1, sed e con– tra magnam habet periodum in qua puer nascitvr, crescit, adolescit, praedicat, miracula patrat, patitur, moritur, sepelitur... d) Verbum est essentiaUq veritas. Atqui nequit essentialis veritas nof: decipere, et revera nos deciperet si assumptio corporis esset ficta. Ergo Verbum assumpsit verum corpus et nullo modo phantasticum; ad (7) 1 ad Cor., 15, 21. (8) Ad Rom., 5, 15. (9) 1 ad Tim., 2, 5. (10) Ccmtr. Gent., llb. 4. c. 29.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz