BCCCAP00000000000000000000548

582 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 13, n. 796-798 surn, sed tantum facit ut intellectus possit assentiri; cum intellectus non d-eterminetur nisi per rem visam, et auctoritas nihil det visionis, sequitur quod omnino requiratur aliquod imperium voluntatis vi cu– ius intellectus assentiat veritati propositae, et tune sub imperio vo– luntatis int-ellectus elicit actum fidei. Ante actum fidei plura requiruntur: l.º) Intellectus cognoscit rationi -esse consentarn;um, veritati a Deo revelatae, assentiri; hoc cognoscit propter motiva credibilitatis, quae aperte demonstrant factum revelationis. · 2. 0 ) Quia tamen factum revelationis non -est ita evidens ut intel– lecturn cogat ad assentiendum, voluntas vult imperare assBnsum (pius cred.ulitatis ajfectus), quia nihil imprudBns in eo invenitur. 3.º) Tandem voluntas impera,t assensum, et intellectus sub imperio voluntatis elicit actum fidei. Jamvero in hac explicatione salvatur libertas exercitii; quia volun– tas potest imperar€ assensum vel non imperare; salvatur quoque li– bertas specificationis, quia cum fides versetur circa res non evidentes, numquam sunt argumenta quae intellectum d-eterminent ad assensum; hinc fit ut voluntas possit non solum motionem ad assensum omittere, sed etiam movere ad dissensum. 797. Nota bene.-Adest et alia explicatio libertatis fidei, quae tamen nobis non placet, et est hujusmodi: • Fides est libera propter inevidentiam facti revelationis; cum igitur nobis evidenter non constet factum revelationis, voluntas est omnino libera ad imperandum assensum vel non imperandum .(13). Haec tamen sententia nobis non placet: a) Quia ex ea sequitur quod me qui perfEctam habeat evidentiam attestantis, non possit elicere actum fidei proprie dicti circa ea de qui– bus hanc evidentiam habet; hinc Bta. Virgo Maria, Apostoli, Prophe– tae... non potuissent fide divina credi:re ea de quibus evidens eis erat factum revelationis. b) In fontibus positivis numquam proponitur inevidentia in attes– tante tamquam elementum essentiale fidei. e) Caeterum evidentia in attEstante componi potest cum act1.1 fidei, ut superius probatum est. § IV.--DE FIRMITATE ACTUS FIDEI DIVINAE THESIS 13.ª: Actus fidei est super omnia firmus. 798. Connexio materiae.-Jam egimus in superioribus de aliquibus proprietatibus fidei, nempe de •ejus obscuritate, de ,ejus veritate f't de ejus libertate; agendum nobis est denique de ejus finnitate. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac thesi utrum actus fidei sit super omnia firmus, quatenus excludat omne dubium de op– posito oinnemque formidin-eni errandi. (13) Ita DE Luao, De fide, disp. 2, n. 7.; WIRCEBURGENSES, De jide, n. 210.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz