BCCCAP00000000000000000000548
DE LIBERTATE ACTUS FIDEI, th. 12, n. 793-796 581 Nec aliter in Conc. Tridentino: «Dispo1wntur autem ad ipsam jus– litiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu conci– pientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata et promissa sunt» (2). Assensurn fidei esse liberum denominative et immediate, est theo– logice certum. 794. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura apparet as– seusurn fidei pendere a libero hominis arbitrio, esse obedientiam, man– datmn... aliaque hujusmodi quae indicant actum fidei esse omnino liberurn, non vero necessarium. «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non cre– diderit, condemnabitur» ( 3). «Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi» ( 4J. «Multa turba sacerdotum obediebat fidei» ( 5). «Sed non omnes obediunt Evangelio... Tata die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.» Imrno fides laudatur ab Apos,tolo; quod non fieret si esset necessaria. «Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed. non apud Deum... Creclidit Abraham et reputatum est illi ad justi– tiam» (6). «Novi opera tua, et fidem et caritatem» (7). 795. Ex Patribus.- Clemens Alexandrinus: «Fides... est voluntaria anticipatio, pietatis assensio, rerum quae sperantur substantid, argu– mentum earum quae non videntur, juxta divinum Apostolum» (8). Et alibí dicit fid-ern esse «animae liberae rationalem assensionem» (9). «Nam credere quidem et parere est in nostra potestate» (10). Stus. Joannes Chrysostomus: «Fides enim obedientia opus habet, non curiosa perquisitione» ( 11). Stus. Augustinus: «Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, ac– cedere ad. altare potest nolens, accipere sacramenta potest nolens; cre– dere non potest nisi volens» ( 12). 796. Ratione theologica.-Actus fidei est assensus propter aucto– ritatem Det revelantis. Atqui auctoritas objectum rnateriale fidei re– linquit inevidens. Ergo actus fidei est líber. Et r-evera credere nihil aliud est quam assentiri alicui propter ejus auctoritatem; in hoc assensu, uti patet, non adest perspicientia, sed tantum affirmatio alicujus veritatis propter auctoritatem loquentis. Nunc autem, auctoritas, qua talis, intellectum non necessitat ad assen- (2) DENZINGER, 789. (3) JI.fe ., 16, 16. (4) Joan., 3, 23. (5) Act. Apost., 6, 7. (6) Ad Rorn., 4, 2. (7) Apoc., 2, 19. (8) Strornata. lib. 2, c. 2: .rournel, 417: PG., 9, 940. (9) Ibid.; .rournel, 421: PG., 9, 13. (10) !bid.; PG., 9, 420. (11) In Epist. ad Born., hom. 27, n. 1: PG., 60, 644. (12) In Joan. Evang., tract, 26, n. 2; PL., 35, 1607.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz