BCCCAP00000000000000000000548
580 DE VlRTUTIBUS INFUSIS, th. 12, n. 791-793 Dicimus in thesi actum fidei es.se, his non obstantibus, omnino li– berum. 791. Explicatio terminorum.- Libertas est facultas quae in ea con– sistit quod voluntas habeat dominium sui actus, Ha ut possit illum ponere vel non ponere. Divisio Iibertatis. Alia est libertas exercitii, alia vero specification,is; prima consistit in ea quod voluntas possit actum ponrre vel actum non ponere; e. g. ambulare vel non ambulare; secunda consistit in eo quod voluntas possit hunc adum ponere vel ejus contrarium, e. g. amare vél odi. Nota bene. - Necesse non est in praesenti distinguere libertatem specificationis et contrarietatis, nam nos non loquimur in genere, sed in specie, nempe de fide; hinc ídem omnino e:st utraque libertas. Sola voluntas est libera intrinsecus; alii actus aliarum facultatum dicuntur liberi denominative, quatenus eliciuntur sub imperio libero vo– luntatis Nunc autem hoc imperium voluntatis cadere potest vel circa ipsum actum eliciendum, vel circa ea quae ad actum praerequiruntur; in pri– mo casu actus dicitur liber immediate et proxime; in secundo vero, me– diate et remate. Sensus nostrae theseos: Dicimus quod assensus fidei est liber: l.º) denominative, quia est assensus intellectualis. 2.º) proxime et immediate, quia imperium voluntatis immediate cadit circa ipsum assensum qua talem. 3.º) saltem quoad e:nercitium, quia voluntas potest credere vel non credere. 4. 0 ) plerumque quoad specificationem, quia, cum veritates, circa quas versatur actus fidei non sint evidentes nec ideo intellectum ne– cessitent ad assensum, voluntas potest credere aut discredere. Essentialiter, ita scilicet ut si quis assensus non ponerntur liber, j am ea ipso nec esset actus fidei. 792. Adversarii.-Hermes, nam distinguit duplicem fidem, fidem scili– cet cognitionis et fidem cordis; fides cognitionis est assensus necessarius qui inducitur per argumenta rationis; fides cordis consistit in plena submissione iis quae Deus revelavit; prima est necessaria, utpote induc– ta rationibus cogentibus. Hanc thesim negant etiam Rationalistae, secundum quos fides nihil est aliud quam notitia scientifica; hinc actus fidei nequit esse líber. 793. Censura.- Est doctrina de fide definita in Concilio Vaticano: «Si quis dixerit assensum fidei christianae non esse liberum, sed ar– gmnentis humanae rationis produci, a. s. (1). (1) DENZINGER, 1791, 1814.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz