BCCCAP00000000000000000000548
578 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 11, n. 785-788 Ratione theologica.-Ratione theologica ideni omnino probatur, nam actus fidei tSt assensus propter auctoritatem ·Dei revelantis elicitus. Sed au8toritas seu t,estimonium non praebet intrinsecam cognitionem rei at– testatae. Ergo. Praeterea actus fidei versatur circa Deum ejusque mysteria. Sed ha{,c omnia. sunt nobis non visa. Ergo actus fidei est essentialiter obs– curus. Pars V: Etiamsi detur aliquando evidentia in attestante. 786. Status quaestionis.-Quaeritur in hac secunda parte utrum assensus fidei componi possit cum evidentia in attestante, an eo ipso quod hanc evidentiam habeat, actum fidei elicere non possit. 787. Adversarii.-Sunt aliqui theologi, ut Lugo (6) qui dicunt ad es– sentialem obscuritatem fidei requiri inevidentiam in attestante, ita ut si haec adsit, habeatur quoque assensus evidens ipsius objecti; in casu as - sensus nec esset obscurus, immo nec liber, nec proinde meritorius. Nos– tra sententia sustinet evidentiam in attestante non obstare obscuritati fidei. Nota bene.-Est aliqua evidentia quae, omnibus consentientibus, etiam ipso Lugo, componitur cum obscuritate fidei, et est e:videntia credibilita– tís; haec evidentia tantum nobis praebet veritatem esse credibilem, quia tot ac tanta sunt argumenta quibus Deus probavit praedictam verita– tem essE: fide dignam ut nos possimus prudenter dare nostrum assensum; haec evidentia acquiritur in Tractatu de Vera Religione, ubi perpen– duntur motiva credibilitatis ad prudentem assensum conducentia. Censura.-- Est doctrina cornmunior inter theologos. 788. Probatur. 1. 0 ) In documentis Ecclesiae sermo est de obscu– ritate ficlei; jamvero haec oscuritas semper repetitur ex eo quod fides sit propter auctoritatem Dei revelantis et circa objecta, captum cnoa– tum excedentia, tota versetur; numquam autem dicitur in praedictis documentis obscuritatem fidei inde provenire quod non adsit evidentia m attestante. Ergo sententia contraria nullum invenit fundamentum in fontibus positivis. 2.º) Sententia contraria latet in aequivoco; nam ex eo quod evi– dens mihi sit ( evidentia in attestante) Deum aliquid revelas.se, sequitur certo illud esse credibile, immo etiam esse verum; at nondum sequitur illud .esse etiam mihi visum €t intrinsece cognitum. Aliis verbis, evidentia in attestante facit evidentem existentiam rei de qua agitur, sed non ejus rationem intrinsecam; qua fit ut ille qui circa aliquam rem habeat evidentiam in attestante, non possit quidem negare ejus existentiam, sed non tamen ideo scit in quo ejus ratio intrínseca consistat. r6) De fide, disp_ 2, sect. 1; SUAREZ, De fide, disp_ 3, sect. 8; WIRCEBURGENSES•. De /ide, n. 210 sqs.; BAÑEZ, In II-II, q. 5, a. 1, COllCJ. ~.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz