BCCCAP00000000000000000000548
576 DE VIRTUTIBUS · INFUSIS, th. 11, n. 782 Divisio evidentiae.-Haec evidentia subjectiva potest esse: a) perfecta vel imperfecta; perfecta est quando veritas plene af– fulget intellectui, ita ut intellectus sponte, et necessario rapiatur in assensum, sublata omni possibilitate dubitandi; e. g. evidentia quam habemus de primis principiis, de veritatibus mathematicis ... ; imperfec– ta esl, quando veritas apparet digna assensu, sed simul occurrunt dif– ficultates in oppositum, etsi imprudentes et irrationales, quae tamen obstant quominus intellectus ad assensum necessitetur ac veluti cons– tringatur; e. g. evidentia de existentia Dei. b) Intrinseca vel extrinseca; est intrinseca, quando ipsa res nobis manifestat convenientiam praedicati cum subjecto ejusque connexio– nem; quod variis modis fieri potest: l.º) sine ullo medio interposito; e. g. in primis principiis, et tune etiam dicitur evidentia itnmediata. 2.º) per aliquod medium indistinctum a re ipsa, sicut cum ex sum– ma Dei simplicitate infertur ,ejus infinitas. 3.º) per aliquod medium distinctum, sed virtualiter continens. si– cut cum ex causa innotescit existentia et quidditas eff.ectus. 4.º) aut virtualiter contentum, sicut cum ex effectu innotescit exis– tentia ,et quidditas causae; e. g. ex fumo innotescit ignis. Est extrínseca, quando tota versatur circa quoddam esse extrinse– cum rei; e. g. esse attestatum, esse credibile; in hoc casu veritas ma– nifestatur per testimonium alterius; nullo modo apparnt connexio in– ter praediratum et subjectum. sed tantum apparet rem esse testatam, aut esse rationabiliter credibilem propter auctoritatem affirmantis sive loquentis. Nota bene.-Fere eodem modo dicitur evidentia immediata et media– ta; immediata, quando ipsa res manifestat suam connexionem nullo alio medio interposito; sic in primis principiis; mediata, quando ·connexio apparet ex ratiocinio; sic in scientia. Divisio evidentiae extrinsecae. Evidentia extrínseca potest esse: a) Evidentia in attestante, et est illa quae tota versatur circa rem prom attestatam per verax testimonium; sic mihi evidens est Deum attestatum fuisse se esse Trinum. b) Evidentia credibilitatis et est illa quae versatnr circa rem prout prudenter affirmabilem ob auctoritatem attestantis; sic si ego dico mihi evidens ess-e evidentia credibilitatis Trinitatem existere, dicere intendo tot ac tanta esse argumenta quibus Dens manifestavit se esse Trinum, ut prudenter possim dare assensum (1). Essentialiter obscurus. Quando dicimus assensum fidei -esse essen– tialiter obscurum, dicere intendimus obscuritat-em ipsi competere pecu– liari quadam ratione et veluti ex natura sua; ad cujus intelligen– tiam scire debes aliam atque aliam esse in hac re conditionem scien- 11) Cfr. BILLOT, De Virtutibus infusis, pag. 216 sqs,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz