BCCCAP00000000000000000000548

DE HUMANITATE CHRISTI, th. 3, n. 40 33 a) Errores quoad corpus. Fuit imprimis error Manichaeorum et Docetarum, secundum quos duo sunt principia omnium rerum; principium scilicet boni et princi– pium mali; istud est causa materiae, quae est de se mala et omnino in– quinata; cum igitur Verbum venerit ad destruenda opera diaboli, non debuit assumere materiam ab ipso diabolo infectam. Unde nihil aliud dicendum est nisi quod Christus habuerit corpus apparens, phantasticum; Christus igitur horno apparens fuit, non ve– rus, et ideo omnia quae de ipso in sacra Scriptura narrantur, secun– dum meram apparentiam accidisse credendum esG (1). Secundus error fuit Valentini, qui ex eodem procedens, ad errorem extreme contrarium devenit; cum enim -Valentinu,:; intelligeret evange– lium intelligi non posse juxta praedictam Manichaeorum placita, se– cundum quae totum Incarnationis mysterium ad puram fictionem re– duceretur, aliud statuendum fore existimavit, et ide'.) admisit in Christo verum corpus, non tamen per generationem ex Virgine Maria habitum; posuit ergo in Christo corpus caeleste, quod transierit per Mariam tam– quam pi::r cannalem quin aliquid acciperet ab ipsa. Hanc doctrinam postea renovavit Priscillianus. b) Errores quantum ad animam. 1. 0 ) Arius, qui dixit Verbum assumpsisse corpus tantum, et -non ·animam; vices istius gessisset Verbum; secundum Arium Verbum caro factum est, caro inquam, et non anima nec home,. 2. 0 ) Apollinaris, qui etiam negavit Christum habuisse animam; Christus, ajebat iste, est omnino impeccabilis; jamvero impeccabi1itas tantummodo salvari potest auferendo añimam. Ergo necesse est ut in Christo non sit anima. Postea tamen, testimoniis evangelicis coactus, admisit in Christo existentiam animae, non tamen intellectivae, sed sensitivae; confessus igitur est Verbum assumpsisse animam sensitivam, et nullo modo in– tellectivam (2). e) E!-rores quantum ad unionem substantialem animae et corporis. Aliqui Scholastici (de quibus infra erit sermo) negarunt in Christo unionem substantialem corporis et animae, ut ab hmnanitate assumpta removerent personalitatem (3). Positio nostra.-Contra orones istos errores tum quoad corpus tum quoad animam tum qno:i.d unionem inter utrumque substantialem, sta– tuimus nos J•esum Christum verum esse hominem; hinc concludimus Je– sum Christum habuisse ea omnia quae ad essentialem hominis constitu– tionem requiruntur, quae sunt: verum corpus, anima rationalis et unio substantialis inter utrumque; et quia de essen tia hominis non est quod per generationem ab aliqua muliere efformetur (poterat €sse horno quin haberet matrem, sicut Adamus et Eva), separatim probare debemus (1) Cfr. STUS. !RENAEUS, Adv. haer.• lib. 1, c. 24, n. 3-4; PG., 7, 675; T;;;:-1·ULLIA– NUS, Adv. Marcionem, lib. 3, c. 8; PL., 2, 359; DTC., art. Docetisme, 4, 1484-1493. (2) Cfr. STUS. EPIPHANIUS, Ancorat., 33; PG., 43, 77; DTC., art. Apollinaire. (3) III, q. 2, a. 5, ad 1; cfr. D'ALES, Apollinaire. Les origines du monoph¡¡sisme, in Rev.Apol., 42 (1926), 131-149. MAN, THEOL. DOGM.-III.-4

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz