BCCCAP00000000000000000000548

32 DE VERBO INCARNATO, th. 3, n. 38-40 b) Sed etiam dicitur in iisdem textibus quod Jesus Christus solus est Domt– nus; si igitur conclusio valeret, dicere deberemus Patrem esse solum Deum, et Jesum Christum solum Dominum ; unde Pater, qui est Deus, non esset Domínus ; sed quis non videt hanc conclusionem falsam et omnino absurdam esse? e) In omnibus istis locis allatis talia attribuuntur Christo quae solí Deo conve– niunt ; sic e. g. omnia dicuntur facta per Christum. Ergo plus quam luce clarius est quod ipse sit Deus cum ei attributum divinum tribuatur. d) Tandem respondeo directe: In istis locis unus dicitur Deus et solus ratione naturae, conceclo; ratione personae, nego, Et revera, oppositio clare statuitur ínter ethnicos polytheistas et christianos mo– notheistas ; illi quidem multas habent deos, isti vero unum solum, qui est unus ra– tione essentiae, trinus ratione personarum; unitas igitur affirmatur relate ad divi– nam eEsentiam, non vero relate ad divinam personalitatem ; aliis verbis, excluduntur a consortio divinitatis omnia quae sunt extra Deum, non vero personae quae sint intra Demn. Potest adhuc alia addi ratio cur Pater appelletur Deus, et quidem ipse solus: quia scilicet per appropriationem multa attribui possunt uní Personae, quae tamen tribus Divinis Personis sunt communia; in his casibus, id quod de uno affirmatur, ab alio non excluditur; sicut manendo in iisdem exemplis, Christo, id e'.it 1' 7 ilio, attri– buitur dominium supremum in omnes creaturas ratione Reclemptionis, quud tamen dominium tribus personis divinis commune est; ita pariter ratio divinitutis Patri tribuitur, non tamen exclusive, sed ratione dignítatis principii sine principio, quae ipsi solí in ordine divinarum processionum ad intra competit (19). § II.-UTRUM JESUS CHRISTUS SIT VERUS HOMO THESIS 3.•: Ex Sacra Scriptura Novi Testamenti pariter ronstat Jesum Chris– tum verum esse hominem, verum habentem corpus. ex Maria per generationem acceptum, non phantasticum sed reale; et ani– mam corpus informantem, eamque inteilechvam seu rationalem. 39. Status quaestionis.-Absolvimus jam primam partem doctrinae catholicae relate ad Chris~um; probavimus in ea Christum esse Deum, consubstantialem Patri; sed fides catholica docet praeterea Jesum Chris– tum vere esse hominem, nobis consubstantialem; ad hanc igitur v,erita– tem defendendam ponimus hanc thesim contra innumeros adversarios qui aut veritatem carnis, aut realitatem animae rationalis, aut unionem szlbstantialem corporis -et animae respuunt. Intendimus igitur probare in hac thesi quod Jesus Christus habuerit corpus et animam rationalem omnino identica ac habemus nos; ac per hoc concludere volumus quod Christus sit verus horno, eadem ele– menta constitutiva habens ac nos, corpus scilicet verum et animam rationalem corpus informante·ni. 40. Adversarii.- Omnia fere verba nostrae thesros ponuntur contra haereses quae, tempore elapso, ab Ecclesia debellatae sunt. Adversarii dividi possunt in tres categorías: (19) Non igitur licet dicere has locutiones esse inexactas, quia revera tales non sunt nec esse possunt, sed arcanum potius mysterium inn~unt illius opera– tionis ad extra, Incarnationls videlicet, quae saltem implic1te declaratur per hoc quod aliqua attribuuntur Christo qua Deo, alía vero qua homini.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz