BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO MERITI, th. 35, n. 702-704 531 e) in ipso mortis instanti (28); d) in primo instanti ingressus in glo– riam .(29). Quaelibet harum sententia amplecti potest, eo quod neutra possit ex documentis Sacrae Scripturae neque Traditionis in unam vel in aliam partero dirimí; sunt certe qui existimant stntentiam Sti. Thomae magis cohaerere cum doctrina Concilii Tridentini .(30), aliis tame;n contradi– centibus .(31). Vl.-~HOMO JUSTUS POTEST SIBI MERERI PRIMAM GLORIAM. 703. Explicatio terminorum.- Gloria, seu beatitudo hominis, con– sistit in visione Dei, quae majar est vel minar in patria, prout majar fuerit v,el minar gratia in vía. Prima gloria dicitur illa qua-e correspondet primae gratiae, nam horno statim ac justificatur, acquirit jus ad visionem Dei. Nunc autem illi qui sine ullo actu personali justificantur (ut infan– tes in baptismo) et statim decedunt, gloriam adipiscuntur titulo hae– reditatis, non vero merito de condigno. Quaestio igitur est in pra.esenti de adultis qui per actum contritionis justificantur, et quaeritur utrum hoe actu contritionis, gratia sanctificanti informato, mereantur de con– digno primam gloriam. Censura.- Est doctrina communiter recepta a theologis (32). Probatur.- «Praeparatio hominis ad gratiam habendam, quaedam est simul cum ipsa infusione gratiae; et talis operatio est quidem merito– ria, sed non gratiae, quae jam habetur; sed gloriae, quae nondum ha– betur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta, quae aliquando praecedit á·onum gratiae gratum facientis, quae tamen est a Deo mo– vente; sed ista non sufficit ad meritum, nondum homine per gratiam justificato; quia nullmn meritum potest esse nisi ex gratia» (33). Actus igitur contritionis perfectae, gratia sanctificanw jam informa– tus, est actus meritorius primae gloriae, quia est operatio hominis sanc– tificati et amici Dei. VII.-HOMO SIBI MERERI POTEST DE CONDIGNO AUGMENTUM GLORIAE. 704. Censura.-Est doctrina definita in Concilio Tridentino, ubi su– pra. Praeterea in Concilio Florentino dicitur animas justorum, a poenis jam purgatas, «in caelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum, tri– num et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius» ( 34). (28) GABRIEL A STO. VICENTIO, De merito, disp. 21, n. 109. (29) SCOTUS, in IV Sent., dist. 21, q. l. (30) BILLOT, op. cit., pag. 277. (31) PESCH, op. cit., n. 424. (32) I-II, q. 112, ª· 2, ad 1; SOTO, in IV Sent.. dist. 14, q. 2, a. 6. (33) I-II, q. 112, a. 2, ad l. (34) DENZINGER, 693.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz