BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVINITATE CHRISTI, th. 2, n. 35-36 Pars 2.ª: Jesum Christum esse Deum probatur ex testimonio Sancti Joannis in IV Evangelio. 29 35. Praenotanda.- Negatores divinitatis Jesu Christi libenter con– cedunt in verbis Sti. Joannis prout sunt in IV Erangelio probationem divinitatis Christi contineri; quod certe in praesenti sufficeret nobis, nam ex alia parte scimus IV Evangelium esse aeque inspiratum; ex consensu igitur omnium fere hominum sive catholicorum sive acatho– licorum constat divinitatem Christi in IV Evangelio Sti. Joannis affir– mari. Attamen adversarii negant ac pernegant quod IV Evangelium auc– toritate historica gaudeat; nam nihil aliud continet, secundum ipsos, nisi pias cogitationes theologicas aut quasdam ideas philosophicas, chris– tianis impositas, ut aliquod systema philosophico-theologicum isti prae manibus haberent de Christo quem Deum esse putabant; hoc tamen quam falsum sit et absurdum, necnon et contra omnia documenta histo– rica, nostrum non est in praesenti probare; pauca igitur desumemus ex hoc evangelio. Stus. Joannes ex professo scripsit suum evangelium contra Ebio– nitas et Cerinthianos qui divinitatem Jesu Christi tune temporis ne– gare audebant (1). Similiter suas Epístolas et Apocalipsim eo fine conscripsit, ut Chris– tum esse Deum omnibus in mente et corde sit; divinitatcm Christi docet contra eos qui «ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiseum..., quoniam omne mendacium ex veritate non est. Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, l;Ui negat Patrem et Filium ... Et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est... Quisquis confesws fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in ea manet et ipse in Deo» _(2). Speciatim commemoratione dignum est IV Evangelium, scriptum contra Cerinthum, divinitatem Christi ejusque passionem radicaliter negantem. 36. Systema Cerinthi.-Juxta Cerinthum, mundus creatus non est a Deo, sed a quadam virtute a Deo valde distincta; haec igitur virtus est fabricatrix mundi; haec virtus mundi creatrix, quae non cognoscit Deum qui est super omnia, habet filium quemdam, nomine Jesum, ex Maria et Joseph generatum, qui proinde simplex est horno, quin ali– quid speciale in ipso abscondatur. Quando Jesus baptizatus est in Jordane, caeli aperti sunt; vox Pa– tris audita est, et tune Pater qui est super omnia, misit Christum, qui. in fü,.ura columbae descendens, in corpore Jesu intravit; iste Jesus his in t;rris Patrem ignotum praedicavit, multasque virtutes acquisivit; denique Christus impassibilis in caelum reme:.wit, manens rursus solus Jesus, qui passus, qui crucifixus, qui et mortuus est... Contra hunc absurditatum cumulum, suum conscripsit stus. Joan– nes evangelium, in cujus Prologo totidem inveniuntur affirmationes con– tra systema Cerinthi: «In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum jacta sunt, et sine ipso factum est nihil (1) Ita STUS. IRENAEUS, Adv. haer., lib. 26, I, et lib. 3, c. 2, n. l. (2) I Joan., 2, 19
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz