BCCCAP00000000000000000000548
DE EXISTENTIA MERITI, th. 34, n. 684 519 684. Conditiones meriti.-Conditiones meriti supernaturalis, de quo solo in praesenti agitur, aliae sunt pro merito de condigno, et aliae pro merito de congruo; breviter de his dicemus: Conditfones meriti de condigno. a) Operans esse debet in statu gratiae et viae: l.º) In statu gratiae, quia «si... caritatem autem non habuero, nihil rnihi prodest» ( 4), et Ecclesia affirmat contra Bajum «esse necessarium ad rationem meriti, ut hamo per gratiarn adoptionis sublimetur ad sta– tum deificum» (5). 2.º) In statu viae, quia juxta communissimam doctrin'..lm Theologo– rum, in ipsa Dei voluntate innixam, morte absolvitur tempus merendi: «Hic omne meriturn cornparatur, ait Stus. Augustinus, qua possit post hanc vitarn relevari quispiarn vez gravari. Nema autem se speret, quod hic neglexerit, cum obierit, apud Deum promereri» ( 6). b) Opus clebct ess? actus liber, quia «ad merendum et demeren– dum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione» (7); ex damnatione hu– jus propositionis colligitur libertatern esse necessariam ad merendum vel demerendum; et revera nullum opus potest esse retributione dignum nis: illud quod non coacte pcragimus. c) Opus esse debet rnoraliter bonum, nam opus malum non prac– mio, sed ponea dignum est, et opus indifferens, si existat in indivi– duo, neque poena neque praemio retributione est dignum. d) Opus esse debet ex gratia facturn, quia actus meritorius se habet ad vitam aeternam sicut s-emen ad fructum; hinc necesse est ut ejusdem sit orclinis supernaturalis ac ipsa vita a-eterna. Gratia, sub cujus influxu -elicitur actus meritorius, est gratia ha– bitualis, ratione principii radicalis, et actualis, ratione principii pro– ximi. e) Opus referri debet in Deum finern supernaturalem, quia secus nulla adesset ratio retributionis ex parte Dei. Utrmn cpus referri debeat in finem supernaturalem habitualiter, an etiam virtualiter, controvertitur inter theologos; sunt qui nihil aliud exigant nisi influxum habitualem, eo quod omnia opera justi procedant ex anima, gratia habituali ornata (8); alii, e contra, ut Stus. Thomas, Stus. Bonaventura, Stus. Bellarminus, -etc., exigunt influxum saltem virtualem caritatis. «Meritum, ait Stus. Thomas, vitae aeternae primo pertinet ad cari– tatem, ad alias autem virtutes secundario, secundmn quod earurn ac– tus · a caritate imperantur» (9). (4) I ad Cor., 13. 3. (5) DENZINGER, 1012. (6) Enchiridion, c. 110; cfr. praeterea DENZINGER, 464, 530, 531, 693. (7) DENZINGER, 1094 . (8) SUAREZ, De gratia, lib. 12, c. 9-10; MAZZELLA, De Virtutibus infusis, n. 1343; BERAZA, OP. cit., n. 992, etc. (9) I-II, q, 114, a'. 4; STUS. BONAVENTURA, in II Sent., dist. 41, a. 1, q, 3; STU-. BELLARMINUS, Df' justificatione, lib. 5. c. 15; ST1JS. ALPHONSUS MA DE Lr– GORIO, aontr. haereses, sess. 6, n. 88, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz