BCCCAP00000000000000000000548

DE INHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 33, n. 677-680 515 Probatur.- Inhabitatio est opus divini amoris et effectus dilectio– nis divinae. Jamvero omnia opaa divina, ex amora procedtmtia, etsi tribus Personis communia, possunt Spiritui Sancto appropriari propter specialem similitudinem cum ejus proprietate personali, eo quod ipse, uti scitur, procedit vi amoris Patris et Filii ( 6). § IV.-UTRUM HAEC INHABITATIO FUERIT PRIVILEGIUM EXCLUSIVUM JUSTOlWM NOVI TESTAMENTI. THESIS 33.ª: Inhabitatio Spiritus Sancti non est privilegium exclusivum jus– torum Novi Testamenti. 678. Adversarii.- Rursus hanc thesim negavit Petavius (1) eo quod, juxta ipsum, justificatio per gratiam sanctificantem et adoptio sunt res omnino separabiles, nam justificatio haberetur formaliter per gratiam sanctificantem, adoptio vero per ipsam Personam Spiritus Sancti. Justi lgitur Veteris Testamenti gratiam habuerunt, non vero Spiritum Sanc– tum, et ideo facti non sunt filii Dei adoptivi. 679. Censura.- Est doctrina communis inter theologos, a Leo– ne XIII sic enuntiata: «Certum quidem est in ipsis etiam hominibus justis. qui ante Christum juerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanc– tum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, ele Joanne Baptista, de Si,[1,eone et Arma scriptum accepimus» (2). Probatur.-Jam probatum manet in superioribus, n. 510, filiationem adoptivam obtineri formaliter per gratiam sanctificaz1tem, nam justifi– ca1-io Bt adoptio divina sunt inseparabiliter connexae, juxta definitionem trillentinam; nam justificatio est «translatio ab ea statu in qua hamo nascitur jilius prirni Adae, in statum gratiae et adoptionis jiliorum Dei»» ( 4). S€d justi Veteris Testamenti gratiam sanctificantem habue– runt. Ergo €t adoptionem d.ivinam. 680. Nota bene.-Attamen omni jure dici potest inhabitationem Spiritus Sancti allquo modo magis pertinere ad Novum quam ad Vetus Testamentum. l.º) Quia in Veteri Testamento gratia sanctificans non elargieba– tur tanta abundantia quanta in Novo datur, praecipue quia non aderant sacramenta propria virtute gratiam conferentia; deerat igitur eis gra– tia sacramentalis. 2. 0 ) Quia gratia in Veteri Testamento collata, dabatur intuitu me– ritorum Christi; quapropter jure dici potest omnem sanctificationem -et ideo etiam inhabitationem-pertinere ad aeconomiam Novi Testa– menti, non vero Veteris. (6) FRANZELIN, De Deo Trino, th. 47; PESCH, op. cit., n. 685-690; GALTIER, op. cit., c. 1-2. (1) De Trinit, lib. 8, c. 4 sqs. (2) Encycl. Divinum illucL, loe. cit.; ASS, 29, 651. (3) N. 510. (4) DENZINGER, 796.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz