BCCCAP00000000000000000000548
28 DE VERBO INCARNATO, th. 2, n. 33-34 in verbis appellaretur Deus. Sed frustra lmeé et aliae multae expli– cationes in lucem eduntur, quia nequidem ipsis auctoribus satisfaciunt, et revera: a) Haec quaestio solvi nequit ex ipsis codicibus, quia in eis nullum habetur intervallum aut punctuatio; quapropter ad alias rationes re– currere oportet. b) Relativum concordare debet cum substantivo praecedenti; jam– vero substantivum, quod immediate praecedit, est Christus. Ergo ad ipsum referatur necesse est. e) Ita intellexit tota retro Traditio christiana d) Si vero punctuationem ponis post «super omnia», habes doxolo– giam omnino insolitam in modo scribendi Sti. Pauli; nam doxologiae semper incipiunt per praedicatum, numquam per subjectum; in hoc igitur casu inciperet per subjectum: Deus benedictus in saecula. • 34. Objectiones.-Objectio l.ª: stus. Paulus numquam in suis Epistolis Christum appellat Deum; jamvero si doxologia praedicta referatur ad Christum, ipsum appella– ret Deum. Ergo haec lectio dicenda est suspecta ; sic e. g. Julicher : «Additio 5b ut appo,Wo ad vocem Christus oppugnari ncquit si rcgulae sennonis attendantur, itemque munitur testimonio veterum auctoritatwn; at Paulus Christum numquam appellavit Deum, multo minus Deum super omnia excelsum, quae locutio procul dubio omnipo– tentem mundi creatorem designat» 03). Respondeo: Negando majorem, nam in Epistola ad Titum, c. 2, 9, dicit: «Appa– ruit gratia Dei nostri Jesu Christi erudiens nos ... >>; et ibidem: «Exspectantcs beatam spem et adventum sazvatoris Dei nostri et Jesu Christi» (14). Quo igitur jure aut quave justa de causa talia dictitant isti audace., moderni haeretici ! ; et haec scribunt ipsi qui nomine «historicorum» gloriantur ! Praeterea, etsi stus. Paulus Christum non appellaret Deum, tamen ei attributa divina applicat, quod idem est ac divinitatem ei tribuere. Instant: Sed Eusebius, Stus. Jgnatius, Photius, et Julianus Apostata hanc doxolo– giam attribuunt non Christo, sed Deo. Respondeo: Audias Card. Franzelin: «At, his praetermissis, stupenda est mend~ cissimi lwminis audacia» 05). Et statim enumerat ipse 40 Patres qui hunc versiculum ad Christum referunt, et in fine haec addit : «Piures non adscribam; cui enim haec tanta consensio doctorum diversarum Eccle– siarum et aetatum inde a secundo saeculo satis non est, ei nihil satis erit ad persua– dendam universalem sententiam, Apostoli locum citra controversiam intelligi oportere de Jesu Christo, qui praedicatur «super omnia Deus benedictus in saecula» (16). Quantum ad objectionem: constat tantum de Photio haeretico; caeLerum, quid mde si probaretur hos paucos errasse contra totam Patrum Traditionem? Objectio 2.•: Ex Epist. ad Rom., 1, 4: Dicitur in hoc loco: «De filio suo qui prae– destinatus est Filius Dei». Ergo Christus praedeStinatus est ut esset Filius Dei, ideo– que an.te ejus praedestinationem Filius Dei non erat. Respondeo: In textu graeco non dicitur «praedestinatus», sed ostensus (orisso), quod dupliciter potest intelligi: a) quod per resurrectionem Christus ostensus est Filius Dei, ita ut resurrectio sit argumentum quod probat Christum esse Deum, vel. b) quod Christus per resurrectionem a mortuis constitutus est in potentia, qua,. propter est gloriosus in coelo. (13) Apud MURILLO, OP. cit., pag. 276. (14) Ad Tit., 2, 13. (15f FRANZELIN, op. cit., pag. 'l'.4. (16) /bid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz