BCCCAP00000000000000000000548
DI~ DIVINITATE CHRISTI, th. 2, n. 32-33 27 turae, ita ut Verbmn, assumendo naturam humanam, desineret esse Deus (12). 32. Objectioncs.-In textu dicitur quod Christus sese exinanivit, id est quod eva– cuavit a se ipso naturam divinam. Ergo Verbum, factus homo, non est jam Deus. Respondco: Ex textu contrarium sequitur, nempe quod sit simul Deus et homo: nam recta istius loci interpretatio haec est: «Qui in natura divina existen:;, non ve– luti praedam reputavit se esse ad aequalitatem cum Deo ... »; ubi notari debet illud participium praesens «existensl>, quod significat actionem praesentem continuatam; unde ita debet verti: «Qui, permanens in natura divina, naturam humanam sus– cepit». Instant: Sed in fine istius loci dicit Stus, Paulus quod Christus in proemium suae mortis acceperit glorificationem omnis linguae, quae confiteri debet quod Jesus Chris– tus in gloria est Dei Patris, Dominus. Ergo sequitur quod antea non erat Dominus nec Deus. Respondeo : a) Huic conclusioni obstant ea quae supra diximus, nam Christus, permanens in eo quod erat ab aeterno, incepit esse in tempore quod non erat, nempe ,horno. b) Praeterea ad majorem claritatem haec alia solutio superaddi potest: agitur in his verbis objectis de externa glorificatione quam Christus meruit propter ejus passionem et mortero; quia vitam humilem duxit in terra, meruit in caelo conglorifi– can et ab omni lingua laudari; novum igitur titulum acquisivit in ordine ad gloriam ipsi debitam. 33. Argumentum ex Epistola ad Romanos, 9, 5: «Et ex quibus est Christus secundum carnern, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.» Hoc testimonium tarn clarum est ut -ejus vis probativa nullo modo possit infirmari nisi recurrendo ad ingeniosum et solitum adversario– rum effugium, negandi scilicet vel genuitatern loci vel ejus lectionem; sed etiam hoc appar-et impossibile, quia lectio istius versiculi in omni– bus codicibus et versionibus sernper et in omnibus. rcperitur. En quomodo legere intendant adversarii divinitatis Christi: a) Aliqui dicunt: Ponendum est punctum post «secundum car– nem:,,; postea incipit doxología, quae tata refertur ad Deum Patrem; ita legendum est: <<Et ex quibus est Christus secundum carnem. Qui est super omnia Deus benedictus. Amen>. b) Alii dicunt: Ponendum est punctum post «super omnia», pos– tea habetur quaedam ad Deum exclamatio: «Deus benedictus in saecu– la. Amen:,,. Omnibus igitur viis devenitur ad eamdem conclusionem, quod sci– licet praedicta doxologia reff:rrl non debeat ad Christum, quia secus (12) Ex dlctis haec interpretatlo. praeterquam quod repugnat sariae philosophiae, est evidenter falsa et haeretica; en quomodo hunc Jocum interpretatus fue– rit a LUCQEN : a) Agnoscenda est secundum Stum. Paulum in Christo ante Incarnatio– nem natura quaedam caelestis quasi divina non tamen vere talis, sed ange– !ica, tametsi suprema inter angelicas. b) Per incarnationem haec natura commutata est in humanara (KE– Nosrs). e) Sub hac humana forma. dissoluta illa superiori, passus et crucifi– xus est. d) In proemium hujus demissionis. Pater Christum restituit in pristinam dignitatem, immo addidit externum honorem, quo Christus, etsi Deus non sit, divina apel!atione honestetur». Cfr. MunILLo, op. cit., pag. 267.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz