BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATUITATE GRATIAE, th. 23, n. 583-585 453 Hinc quaeri potest in praesenti quaenam sit connexio ínter prae– parationem animae et colla tionem gratiae: an scilicet collatio gratiae necessario connectatur cum dispositione subjecti, an, e contra, a mera liberalitate Dei dependeat. · Ut hanc quaestionem solvat, ponit Stus. Thomas hunc praesentem articulum, qui diverse a diversis theologis mterpretatur; illud enim axioma: «Facienti quod est in se, Deus non denegat gratiam», innu– meras, ne dicam infinitas, habet apud theologos explicati9nes, prout status quaestionis ab ipsis statuatur; nos in hac thesi de gratuitate gratiae doctrinam exponemus et in scholion diversas interpretationes hujus axiomatis trademus. 584. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in hac thesi utrum in pr~ma gratiae collatione Deus attendere debeat ad praeparationem plus minusve accuratam uniuscujusque, operibus naturalibus perfectam, an, e contra, ínter collationem gratiae et praeparationem naturalem nulla sit, ne quidem remota connexio; respondemw; in thesi dicendo nullam inter ipsa adesse connexionem, nullam scilicet in operibus na– turalibus inv.eniri rationem meriti nec de condigno n.ec de congruo; sic apparet gratuitas gratiae, quam Deus impertitur quibus vult et quomodo vult. Ut antem melius intelligas statum quaestionis, meditare, quaeso, haec verba el. Beraza: «Quo vero statum quaestionis rnelius intelligas, finge animo virum aliquem rnoribus proburn, marit1l1n jidelem, patremfamilias optimum, qui, cum rem publicam administret, semper justa decernit, punit delic– ia, jovet virtutes... Suppone lrnnc hominem haec omnia, jacere sine gratia, ex motivo solius honestatis naturalis. Qui talia jacit, mereturne ut propter haec opera accipiat a Deo gratiam qua possit salutariter ope– rari? -- Respondenclum est omnino negative. Haec enim, opera, qnam– tumvis praeclara, et gloriam ac benevolentiam apud homines merito concilient, sunt tamen injerioris ordinis, ordinis nempe naturae, qui ab orcline gratiae injinite propemodum distat» (2). 585. Explicatío terminorum.- Prima gratia, est illa quae primo in aliquo ordine homini conceclitur; supponas infidelem quemdam, cui us– que modo nulla omnino gratia supernaturalis concessa fuerit; cogita peccatorem, qui, postquam omnia dona Dei acceperit, utputa gratiam justificationis, iterum in peccatis lapsus fuerit; cogita etiam eonditionem illius qui gratia praevenienti Dei usus non fuerit, sed eam potius spre– verit; dicitur proinde prima gratia illa qua Deus infidelem vocat ad fi– dem, qua peccatorem invitat ad justificationem, qua hominem excitat ad actus supernaturales; hanc primam gratiam dicimus esse omnino gratuitam, id est. nulla opera homillum naturalia eam utcumque mereri. Non de condigno. Meritum dicitur de condigno, quando valor operis in obsequium alterius facti aequalis est praemio reddendo; in hoc casu (2) BERAZA, ar,. cit., pag. 361; ccsi fingas duos infideles, alium qui agat vitam turpissimam, alium vero summe honestam, neutPr hanc gratiam meretur. uterque illa indignus estll. Ita SThS., De gratia, n. 80.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz