BCCCAP00000000000000000000548

452 DE GRATIA CHRISTI, th. 23, n. 582-583 quam accepimus per Jesum Christum, per virtutem ipsius quam ad nos derivat ex sua humanitate. Ergo Christus qua horno producit gratiam, et quidem principaliter. Respondeo admittendo textum, sed distinguendo consequentiam : Christus qua horno est causa efficiens principalis gratiae, nego; est causa instrumentalis, concedo. Nec opus est ut in his explicandis vel mínimum quid immoremur, nam totum pendet ab his quae alibi dicta fuere, ubi de Verbo Incarnato et de Sacramentis in ge– nere; quare hanc quaestionem ad suos tractatus correspondentes transmittendam cen– semus ; en quomodo respondeat ipse Stus. Thomas : «Ad primum ergo dicendum, quod humanitas Christi est sicut quoddam organum divinitatis ejus, ut Damascenus dicit... Instrumentum autem non agit actionem agentis principalis propria virtute, sed virtute divinítatis adjunctae, ex qua actiones humanitatis Christi sunt saluta– res» (8). Objectio 2.ª: Gratia est aliquid finitum; sed ad productionem alicujus effeétus finiti sufficit potentia finita, qualis est, e. g. creatura. Ergo potentia quaedam finita potest producere gratiam. Respondeo: Conc. majorem, sed diSting. minar.: Ad productionem cujuslibet ,effectus Jiniti sufficit potentia finita, nego; sic e. g. creatio est effectus finitus, et tamen solus Deus potest creare, ita ut creaturae non tantum ut causae principali, sed etiam ut instrumentali iste effectus repugnet. Ad productionem alicujus effectus Jiniti sufficit potentia finita, concedo. Jamvero gratia, etsi sit effectus finitus, exigit tamen potentiam infinitam, quia nulla creatura potest producere effectum suae naturae improportionatum et trans– ,cendentem. CAPUT II DE GRATUITATE GRATIAE THESIS 23.ª: Prima gratia est omnino gratuita, ita ut in nullis hominum operibus naturalibus ulla ratio meriti sive de condigno sive de congruo inveniatur. 583. Connexio materíae.- Probat Stus. Thomas in articulo 2.º hu– jus quaestionis aliquam praeparationem esse necessariam ex parte ho– minis ad hoc ut Deus producat in ipso gratiam habitualem; cum enim nulla forma sit in subjecto non disposito, necesse ,est quod anima recte disponatur ut gratia sanctificans seu habitualis infundatur; haec tamen ratio non valet de gratia actuali, quae potius ipsa efficit dispo– sitionem in anima hanc movendo et elevando in ordine ad actus su– pernaturaies eliciendos. «Primo igitur modo, ait ipse, accipiendo gratiam, praeexigitur ad gratiam aliqua gratiae praeparatio; quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita. Sed si Zoquamur de gratia secundum quod significat auxilium Dei moventis acl bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis quasi prae1:eniens divinum auxilium; sed potius quaecumque praepara– tio ex parte hominis esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum» (1). (8) I-II, q. 112, a. 1, ad l. (1) I-II, q. 112, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz