BCCCAP00000000000000000000548
DE CAUSA GRATIAE, th. 22, n. 579-582 451 in hoc praesenti statu historico peccata non delentur nisi per infusio– nem gratiae. Ergo solus Deus producit gratiam. «Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me» ( 4); hac de causa quia delere peccata solius Dei esse oculis omnium evi– dens videretur, Judaei quam maxime mirabantur, et mde scandalum ernnt eis verba illa Christi peccata paralytici remittentis: dicebant enim: «Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus» (5). 580. Ex Patribus.-Haec eadem doctrina reperitur apud Patres; nec mirum, quandoquidem tam evidens est tamque obvia ut aliter sentiri nequeat nemo, quin antea sensum theologicum amiserit. Audias pul– cherrimum Sti. Augustini testimonium contra Pelagianos arguentis: «Si hominem te fecit Deus, et justurn tu te facis, melius aliquid facis quam fecit Deus.» Et re quidem vera, si justitia et sanctitas in tua sunt potestate naturali, et justitiam atque sanctitatem independenter a Deo assequa– ris, opus majus et excellentius facis quam f.ecit tibi Deu.s in creatione, quandoquidem Deus te fecit hominem, tu vero te ipsum facis justum et sanctum. At sequela non est concedenda, ntpote ridicula et absurda. Ergo confitearis n-ecesse est justitiam, quam per gratiam habes, solum Deum haber€ auctorem principalem. 581. Ratione theologica.- «Nulla res, ait Stus. Thomas, potest age– re ultra suam speciem, quia semper oportet quod causa potior sit ef– fectu. Donum autem gratiae excedit omnern facultatem naturae crea– tae. cum nihil aliud sit quam quaedam participatio naturae divinae, quae exceclit omnem aliarn naturam. Et ideo impossibile est quod ali– qua creatura gratiam causet. Sic enim necesse est quod solus Deus deificet, communicando consortium naturae divinae, per quamdam simi– litudinis participationem, sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis» ( 6). Sicut ex ipsis verbis Sti. Doctoris colligere 1icet, argumentum res– picit tantum productionem gratiae sanctificantis, quae, secundum su– perius dicta, quaedam participatio est naturae divinae; attamen ar– gumentum Sti. Thomae valet etiam pro gratia actuali, nam gratia ac– tualis ordinem dicit ad gratiam habitualem, estque principium in no– bis existens actuum supernaturalium: scimus praeterea gratiam ac– tualem consistere in ipsa motione in nostris facultatibu.s impr-essa, qua directe et immediate illustratur intellectus atque movetur voluntas. Jamvero solus Deus potens est in his potentiis illabi et operari, directe et immediate movendo et illustrando. Ergo rursus solus Deus est causa principalis gratiae. 582 Objectiones.-Objectio l.ª: Legitur in Joan. (7): «Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum jacta est». Jamvero in hoc loco sermo est de gratia (4) Is., 43, 25. (5) Le., 5, 21. (6) I-II, q. 112, a. l. (7) Joan., 1, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz