BCCCAP00000000000000000000548

450 DE GRATIA CHRISTI, th, 22, n. 574-579- Ordo dicendorum.-Quare, haec omnia paucis terminis complecten– tes, doctrina, quam expoliendam probandamque assumimus, hisce the– sibus comprehenditur: 1.-0) Solus Deus ,est causa efficiens principalis gratiae. 2.º) Prima gratia est omnino gratuita, pendens scilicet a mera li– beralitate Dei, non vero ab hominis praeparatione et dispositione. 3.º) Etsi non omnibus aequales gratiae largiantur, Deus tamen tam justis quam peccatoribus dat gratias sufficientes. CAPUT I UTRUM SOLUS DEUS SIT CAUSA PRINCIPALIS EFFICIENS GRATIAE THESIS 22.'': Solus Deus est causa efficiens principalis gratiae. 575. Connexio materiae.-, Uti supra dictum est, ag•endum nobis est in praesenti de causa efficiente principali gratiae, de illa scilicet a qua tata pendet gratiae gratum facientis productio; scimus enim quod gra– tia gratum faciens in actualem et habitualem dividatur; quare de pro– ductione utriusque loqui debemus. 576. Explicatio terminorum.- Causa efficiens illa est quae sua ac– tione concurrit ad productionem €ffectus; dicitur principalis, quando virtute sua propria producit effectum sibi proportionatum; instrumen– talis autem, quando in tantum movetur in quantum est mota: produ– cit effectum non virtute propria, sed virtute accepta a causa princi– pali (2). Nos in hac thesi loquimur de causa efficiente gratiae principali, et dicimus hanc esse solum Deum; causae instrumentales sunt human itas Christi, utpote instrumentum conjunctum divinitatis, et sacramenta Novae Legis. 577. Adversarii.-Fuerunt aliqui Theologi, inter quos citantur Me– dina et Cabrera, qui docuissent Christum qua hominem esse causam principalem gratiae, secundariam tamen et veluti subordinatam. 578. Censura.-Thesis est de fide definita in Concilio Tridentino, . ubi expresse enumerans causas gratiae, dicit: «Efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat, signans et ungens ... » (3). 579. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura apparet Deus, et ipse solus, delens peccata et iniquitates hominum; jamvero (2) Cfr. nostrum Manuale Theologiae Dogmaticae, vol. De sacramnetis in ge– nere et in specie. (3) DENZINGER, 799.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz