BCCCAP00000000000000000000548

DE CAUSA GRATIAE, th. 22, n. 573-574 449 natu investigare pertentant; qua,estio haec est in densa nube reposita, in caligine semper dormienda; Deus enim tenebras posuit latibulum suum, ut inde mens humana lucem quaerat nec in hoc mundo eam inveniat, sed ad Deum oculos extollat suam retundens superbiam et vanam elationem; prae oculis igitur in tuis investigationibus semper habeas sapientissima verba quae auctor quidam ignotus in libro de vocatione omnium scripsit: «Quae enim Deus occulta esse voluit, non sunt scrutanda; quae au– tem manifesta fecit, non sunt negligenda; ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabiliter inveniamur ingrati» (20). PARS SECUNDA De causa gratiae. 574. Connexio materiae.-Cum jam in prima parte hujus tracta– tus sufficienter actum fm,rit de necessitate gratiae, de ejus essentia atque divisione, ad ejus causam investigandam gradum facimus. Atten– dendum tamen est quod in hac parte solum cte causa gratiae agere debeamus effzciente, quandoquidem nihil dicendum putamus de causa finali, quae est gloria Dei, nec de causa materiali, quae est essentia animae. Concilium Tridentinum, causas justificationis enumerans, haec ha– bet: «Hujus justificationis causae sunt: finalis, quidem: gloria Dei et Christi, ac vita aeterna; efficiens vero: misericors Deus, qui gratuito . abluit et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis Sancto. qui est pignus haereditatis nostrae; meritoria autem, dilectissimus Unige– nitus suus, Dominus noste, Jesus Christus, qui cum essemus inimici, propter nimiwn caritatem qua dilexit nos, sua sanctisslma passione in ligno crucis nobis justificationem meruit et pro nobis Deo Patri satis– fecit; instrumentalis itern: sacramentum baptismi, quod est sacramen– tum fidei, sine qua nulli umquam contigit justificatio; demmn, unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit ... » (1). De sola igitur gratia efficienti sumus in praesenti dicturi; sed cum gratia non omnibus aequaliter distrihuatur, quaerendum a nobis est utrum graLiae distributio ultirnatim repetenda sit ex diversis subj-ecti dispositionibus, an ex gratuita DBi voluntate et ineffabili liberalitate. Tandem quaestionBm solvemus de distributione gratiae ad omnes om– nino homines tam justos quarn peccatores. (20) Lib. 1, c. 21. (1) DENZINGER, 799. MAN. THEOL. DOGM.-III.-30

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz