BCCCAP00000000000000000000548
448 DE GRATIA CHRISTI, n. 572-573 praedeterminat voluntatem ad unum, non tamen physice, sicut vo– lunt Thomistae, sed moraliter. «Dicit1lr moraliter efficax, q1lia ejus efficacia, ut antecedit exerci– tium arbitrii, non. est per physicam causalitatem in arbitrio cuí inest, sed per moralem motionem suadendo, monendo vez terrendo, et ad ip– sam ex electione arbitrii sequitur consensus, non ex physica connexione tpsius cum consensu.» 5. 0 ) Gratia vero sufficiens est delectatio caelestis minar quam op– posita delectatio terrena; hinc dat posse agere, non ipsum agere; ad agendum requiritur adhuc alia sancta delectatio victrix. Difficultates, quae in hoc systemate inveniuntur, hae sunt praeci– puae: l.ª) Quod, semel posita gratia ab intrinseco efficaci, destruatur hu– mana libertas. 2.ª) Quod non admittat veram gratiam sufficientem. 573. Systema Sorbonicum, seu Sancti Alphonsi.-Cum in systemate thomistico aliqua videantur bene dicta, et proinde acceptatione digna, cumque similiter in Molinistico non omnia sint spernenda, fuerunt ali– qui Theologi qui mediam voluere incedere viam Molinam ínter et Ban– nezium; hinc ex diversis elementis utriusque systematis unum magis compactum magisque connexum conficere statuerunt. Stus. Alphonsus quam maxime in eo adlaboravit, ita ut <<Cjus pater merito dici pos– sit» (19). Haec sunt ejus praecipua delineamenta: l.º) Distinguí debent opera salutaria in difficiliora et faciliora. 2.º) Ad opera salutaria difficiliora necessaria est absolute gratia efficax ab intrínseco, quae scilicet ita praedeterminet liberum arbi– trium ut certo et infallibiliter connectatur cum actu salutari. 3.º) Praedeterminatio hujus gratiae non est physica, sed moralis. 4. 0 ) Ad opera salutaria faciliora satis est gratia sufficiens, qua-e dat posse agere, et ipsum agere, si voluntas humana ei non resistat. Difficultates.-1.ª) Si admittis gratias efflcaces ab intrínseco, tollis libertatem. 2.ª) Non admittis nec decreta praedeterminantia, nec scientiam me– diam; in quo igitur medio Deus videt omnia alia a se?, .. ... Haec sint breviter dicta, quia si ad exercendum juvenum inge– nium Schola Sacrae Theologiae esset instituta, optimum certe hac in re haberent locum, non tamen, si sicut revera accidit, instituta fuerit ad ea quae ad nos usque pervenerunt, recte sint ratione expolienda atque pro posse nostro roboranda. Impenetrabile sane est atque occul– tum humanae mentí mysterium illud quod Theologi omnes magno co- (19) HERRMANN, De Gratia, n. 505 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz