BCCCAP00000000000000000000548
DE EXPLICATIONE EFFICACIAE GRATIAE, n. 571-572 447 3. 0 ) Quod Deum faciat auctorem peccati, quatenus illum elegit ordi– nem creatnm in quo praevidit creaturam esse defecturam. 4. 0 ) Quod nullum sit discrimen essentiale inter gratiam efficacem et sufficientem, et ideo discretio unius ab alio non sit a Deo, sed ab unoquoque. 5. 0 ) Quod ultimus actus voluntatis sese ad unum flectentis habet suum E-Sse. Jamvero cum Deus sit causa totius entis, debeat illum pro– ducere, et non tamquam causa secundaria, sed tamquam causa princi– palis et non subordinata (15). 572. Systema Augustiniensium.-Hoc systema, a quibusdam Augus– tiniensibus vestigia Sti Agustini sectantibus propositum, totum supers– truitur super doctrinam de duplici delectatione: una, caelesti, terrena altera; cum igitur delrctatio majar infallibiliter minorem superet, vo– luntas operabitur bonum vel malum prout instructa sit delectatione caelesti majori vel terrena. His igitur positis, facile omnia sibi cohaerent: l.º) Gratia efficax -est delectatio victrix, quae superat quamlibet cupiditatem terrenam; appellatur etiam inspiratio caritatis, quae tam valida est ut omn,em concupisc-entiam superare valeat. 2.{)) Haec delectatio víctrix est -efficax ab intrínseco seu ex na– turn su2. ita ut, ante consensum liberi arbitrii, connexionem dicat in– fallibilem cum positione actus salutaris. «Igitur gratia efficax est illa quae semper cum effectu conjuncta est. sive caritas quae dat posse et velle, et tam efficaciter velle, ut voluntatem carnis contraria concupiscentem facile 11íncat; nec solum dat posse, sed effícit ipsam actionem» (16). «Cum in hoc infirmitatis statu necessarium sit aliud ab intrínseco effícax, datur quidem et nunc gratia sufficiens, sed alío plane sensu quam theologí isti (Molinistae) depingant» (17). 3.º) Admittunt tamen gradus majoris v,el minoris intensitatis de– lectationis caelestis. «Quantum vero attinet ad gratiam efficacem, dicimus hanc utique aliquando esse absolutam, ita ut penitus omnem duritiem frangat cu– jusvis cordis; qualis fuit gratia collata Paulo. At saepe numero est et– ficax tantum comparative, id est, in uno non in altero; quoniam in illo minorem, in isto majorem invenit obdurationem. Gratia enim ef– ficax medicinalis est, et necessaria ob infirmitatem et pugnam ínter carnem et spiritum. Medicamenta autem ordinaria lege exhibentur jux– ta aegroti valetudinem et languorem. Sat erat unicus intuitus Petra ut fleret amare. Paulus. contra stimulum calcitrans, erat majori voce et ampliare luce juvandus» ( 18). 4. 0 ) Haec gratia efficax quae ab intrínseco suam repetit ,efficaciam, (15) Cfr. LERCHER, op. cit., n. 354-356; SThS., loe. cit., n. 328. (16) BERTI, De theol. discipl., lib. 14, c. 8. (17) BERTI, !bid. " (18) BERTI, !bid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz