BCCCAP00000000000000000000548

446 DE GRATIA CHRISTI, n. 570-571 4.º) Nunc autem, his fundamentis rite praestitutis, facili migotio caBtera explicantur: Deus enim dec€rnit talem hominem constituere in tali ordine adjunctorum, circumstantiarum... in quo ipse Deus prae– vidit consensurum esse vel dissensurum; tune etiam scientia Dei quae usque modo erat hypothetica, pendens scilicet a positionP- conditionis, transit in absolutam: «vel jam, ait P. Huarte, Deus non solum cog– noscit quid creata voluntas factura sit si poneretur in illis aci:junctis, sed etiam quid reapse factura sit. Unde dicunt Molinistae futura li– bera videri a Deo in complexu scientiae mediae et decreti de purífi– canda conditione» ( 12). 5. 0 ) Gratia efficax erit illa cui Deus, ope scientiae mediae, praevi– dit Petrum esse consensurum, «si enim Deus videt Petrum consensu– rum auxilio A, auxilium A pro Petra erit efficax; quod si Deus videat Petrum non consensurum, tune erit sufficiens» ( 13). 6.º) Cum ex immediate praeeedentibus sequi videatur efficaciam gratiae in actu primo pendere a libera uniuscujusque voluntate, non vero ab absoluta Dei voluntate, statim dicunt quod efficacia gratiae in actu primo a solo Deo dependeat; ipse enim solus Deus decernit hune horninem creare et constituere in his adjunctis, ipsique dare ta– lia auxilia quae Deus praevidit illum hominem vertí in consensum. 7.º) Tandem dicunt ínter gratiam -efficacem et gratiam sufficien– tem nullum adesse discrimen; eadem gratia, quae uní est efficax, alteri potest esse mere sufficicns; immo nori repugnare dicunt aliquam gra– tiam efficaccm posse esse minorem in ratione auxilii quam gratiam mere sufficientem; immo potius gratia, secundum Molinistas, de se non est nec efficax nec sufficiens, sed est indifferens, ita ut possit eodem modo conjungi cum consensu quam cum dissensu voluntatis; erit autem ef– ficax si Dcus pBr scientiam mediam pracvidit esse consensuram; se– cus, erit mer€ sufficiens. Totam hane doctrinam sic eompendiat el. Huarte: «Agitur non de efficacia virtutis ( quam esse ipsi gratiae intrinsecam dixinws), sed de efficacia connexionis, quam repetimus ab extrínseco, id est, a Dei praes– cientia et praedefinitione. Deus per scientiam mediam praescit infalli– biliter omnia futura libera et futuribilia. Posita hac praescientia, decer– nit dare tali homini illud' determinatum auxilium gratiae cui praevidit hominem consensurum ( et hoc decretum vocatur praedefinitio). Unde fit. ut quamvis auxilium entitative sit indifferens, tamen prnut subs– tat tali scientiae et tali decreto praedefinitivo, sit infallibiliter conne– xurn cum actu salutari seu efficax in actu primo» (14). 571. Difficultates, quae a Thomistis contra hoc systema cumulantur hae sunt praecipuae: 1. 0 ) Quod scientia media non detur. 2.c) Quod in hoc systemate nullo modo salvetur infallibilis scien– tia Dei. (12) HUARTE, op. cit., pag, 369. (13) !bid., pag, 370. (14) !bid., pag. 376; SThS., loe. cit., n. 325 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz