BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICATIONE EFFICACIAE GRATIAE, n. 567-568 443 sitas infallibilitatis et necessitas immutabilitatis», «necessitas conse– quentiae et necessitas consequentis»; quae notiones hoc modo appli– cantur in praesenti: «Dicunt Thomistae f acta semel hypothesi quod Deus decernat va– care aliquem ethnicum ad fidem per gratiam se ipsa efficacem, neces– se est necessitate consequentiae et infallibilitatis, seu necessítate hypo– thetica et conditionata, ut gratia per se efficax convertat infidelem; sed negant Thomistae gratiam per se efficacem necessario conversuram infidelem necessitate consequentis, seu necessitate physica et absoluta.» 9.º) Quia celeberrima est hac in re distinctio sensus composíti et sensus divisí, aliquantulum in ejus explicatione immorari placet. Porro, omnes concedere debent liberum arbitrium sub influxu gra– tiae •efficacis posse dissentire si velit; at haec potentia habetur in sen– su diviso, non vero in sensu composito: at non omnes hanc distinctio– nem eodem modo intellexenmt; quare Alvarezii verbis utimur: «Advertimus quosdam Theologos in dialecticis principiis deficere, dum arbitrantur hanc propositionem: Hamo motus a Dei auxilio effi– caci non potest disseñtire vocationi divinae in sensu composito, nihil aliud significare quam quod tempore quo illa motio est in homine, ille non potest dissentire, sed necessario convertitur; ablata vero motione effícaci tune possit dissentire et non convertí. Sed isti auctores non attingunt verum sensum compositum, sed solum faciunt compositionem auxilii efficacis cum voluntate creata, non autem componunt auxilium efficax et actualem resistentiam in eodem subjecto pro eodem tempore, quam compositionem significat ista propositio: Liberum arbitrium mo– tum a Deo auxilio efficaci ad consensum, potest dissentire in sensu com– posito.» Horno igitur, sub gratia efficaci constitutus, habet potentiam dis– sentiendi, sed repugnat metaphysice quod haec potentia transeat ad actualem cl.issensum. 10.º) Tandem, cum eis objiciatur, potentiam quae metaphysice non potest actum dissentiendi elicere, nullam esse, ideoque in systemate Thomistarum liberum hominis arbitrium non salvari, ad mysterii exis– tentiam recurrunt, et credendum nobis proponunt aliud arcanum quod certo in revelatione non contirn:tur. «Repones: Non satis explicatur modus qua haec concordia a nobis intellegi possit. Respondeo: mysteríurn esse.» 568. Aliud etiam caput doctrinae habent Thomistae circa gratiam sufficientem. l.º) Docent enim gratiahl sufficienteni perficere quidem facultatem agendi in ordine ad suos actus, at non complecti ea om– nia quae necessaria sunt ut actus salutaris ponatur; sic igitur, nema sola gratia sufficienti instructus, poterit umquam actum salutarem eli– cere. «Gratia sufficiens in sensu thomistico intellecta non complectitur in se omnia quae sunt necessaria ad actu agendum, sed requirítur alía gratía quae est per se ab intrínseco effíeax, quaeque complectitur om– nía quae sunt necessaría ad actu agend.um .»

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz