BCCCAP00000000000000000000548

442 DE GRATIA CHRISTI, n. 566-567 sibí ipsi daret determinationem quam non habet, fieretque prima cau– sa suae salutis» ( 8). 6.º) Hinc patet quomodo gratia efficax sensu thomistico appellari possit efficax ab intrínseco; habet enim intrinsecam vim ad producen– dum effectum ad quem datur; ,est enim gratia natura sua., entitate sua ita efficax ut independenter a consensu voluntatis suum obtineat ef– fectum. «Motio divina est ab intrínseco et ex natura sua efficax, quamvis causas liberas ad unum per modum liberi et non per modum naturae determinet.» 567. Gravissima difficultas.-Usque modo facilis est Thomistarum via ad solvendam qua-estionem antea propositam: gratiae efficacis con– nexio infallibilis et antecefüms cum consensu !iberi arbitrii repetenda est ex eo quod gratia efficax sit vera praedeterminatio physica ad unum, ita ut, data gratia efficaci, impossibile omnino sit quod voluntas actu dissentiat; optime igitur salvatur scieutia Dei tam eorum quae absolu– te futura sunt quam eorum quae inter mera futuribilia manebunt. At occurrit in praesenti gravissima difficultas; nam non tantum salva– ri debet in Deo infallibilis sdentia, sed etiam libertas in homine; non enim tantum credere debemus omnia a Deo infallibiliter cognosci, ve– rum etiam omnia in manu hominis libern esse posita; quomodo igitur conciliatur praedeterminatio physica modo adserta cum hominis libe– rrima voluntate? 7.º) Respondent Thomistae, et dicunt quod Deus scit voluntatem hominis ad unum applicare quin ullo modo ejus libertatem laedat; id est, quod Deus applicando et movendo ad unum potentiam humanam, eam tali modo applicat et movet ut voluntas, quae natura sua est li– bera, libere agat: praedeterminat igitur Deus voluntatem ad unum li– bere agendum. «Solus Deus propter suam infinitatem et omnipotentiam, quia est auctor voluntatis creatae, potest illam immutare conformiter ad suam naturam et movere efficaciter atque applicare ad producendum actum in particulari, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum modum libertatis, quod tamen non potest alía causa creata, quia est limitata et finita atque inferior ad ipsam voluntatem» (9). 8.º) Hoc tamen responso intellectus noster non quietatur, quia con– cedendum quidem est motionem divinam salvare libertatem hominis, at non apparet quomodo physica praedeterminatio, quam adstruunt Tho– mistae, cum humana libertate conciliari queat; quare in praesenti in– sudant discipuli Sti. Aquinatis, €t dicunt adesse quamdam necessitatem in humana libertate, quae definitioni libertatis non sit opposita; hinc «necessitas in sensu composito, et necessitas in sensu diviso», <meces- (8) BILLUART, apud MAZZELLA, n. 609; cfr. MARÍN SoLÁ, o. P., El sistema to– mista sobre la moción divina, in CiencTom., 32 (1925), 5-54; 33 (1926), 5-74, 321-379; F. ZIGÓN, Marin Solá, 0. P., De motione divina, in EphTh– Lov., 8 (1931), 17-46, 225-237. (9) Ita D. ALVAREZ, De auxiliis, 3, 22, 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz