BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICATIONE EFFICACIAE GRATIAE, n. 566 441 quod scientia Dei numquam excidat, et quod ipse ab aeterno decrevit, id ipsum in tempore infallibiliter in tempore fiat? - Si enim hoc non explicaretur, posset Deus aliquid ab aeterno cognoscere ut futurum, quod tamen in tempore non existet umquam... Huic difficultati obvia– verunt Thomistae, in medio statuentes decreta praedeterminantia, ta– lía scilicet quae sunt a solo Deo, et quae voluntatem determinant ad unum; hinc patet solutio quaestionis; ideo scientia Dei numquam fal– litur, quia Deus, in suis decn,tis ad unum praedeterminantibus, omnia cognoscit. ... Si autem haec quae ad tractatum de Deo Uno &pectant, ad nostra applicemus, dicendum est quod gratia efficax ideo habeat connexionem antecedentem et infallibilem cum consensu liberi arbitrii, quia efficacia gratiae consistit in physica ad unum praedeterminatione. «Efficacia auxilii praevenientis gratiae et connexio ejus infallibilis cum libera cooperatione arbitrii tata fundatur et desumitur, tamquam ex prima radice, ex omnipotentia Dei atque ex absoluto et efficaci de– creto voluntatis ejus volentis, ut hamo, quem movet, convertatur et pie operetur; nec hujusmodi efficacia ullo modo depend1;;t etiam, tamquam a conditione sine qua non, ex futura cooperatione arbitrii creati, licet actus líber, qua perseverat hamo, ab ejus arbitrio moto a Deo effective dependeat» ( 5). «Posita gratia efficaci in libero arbitrio infallibiliter sequitur quod ipsum liberum arbitrium consentiat et pie operetur, ita ut haec duo simul sint incompossibilia, quod scilicet gratia efficax ponatur in ha– mine et hamo actu dissentiat» (6). 4.º) Gratia igitur efficax est praedeterminatio physica; dicitur praedeterminatio, quia datur ante consensum et ad ipsum consensum efficiendum; dicitur physica, quia voluntatem movet et applicat physice, non tantum moraliter. «Physicam demurn, ait Goudin, quia non consistit in illis excitatio– nibus et persuasionibus, quibus etiam hamo hominem movere potest et boni Angeli suos clientes ad virtutem interius excitant, sed in submi– nistratione interioris virtutis, et activa applicatione, sicut magis infra constabit. Solet etiam vocari praedeterminatio physica, quod ver illam virtus activa creaturae ex indijferenti et otiosa reducatur ad actum determinatum» (7). 5.º) Necessitas praedeterminationis physicae ex duplici causa ori– tur, ex eo scilicet quod Deus sit causa prima totius operationis, et ex eo quod voluntas, gratia sufficienti praedita, sit adhuc indifferens ad operandum. «Numquam contingit, ait Billuart, quod. haec potentia. quam con– fert gratia sufficiens, agat aut obtineat suum principalem et ultimum effectum, nisi ope gratiae efficacis; alioquin Deus desineret esse causa prima et immediata actionis; et creatura, quae non obstante potentia et electione collata per gratiam sufficientem, est semper indifferens, (5) ALVAREZ, disp. 79, Il. 4. (6) ALVAREZ, De atlXiliis, d!sp. 19, n. 6. (7) GounrN, Philosoph., part. 4, disp. 2, q. 3, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz