BCCCAP00000000000000000000548

440 DE GRATIA CHRISTI, n. 556 guente; statuerat enim Molina, S. J., theses de praedestinatione post praEvisa merita, et de gratia ab extrinseco efficaci; ut autem haec me– lius ipse explicaret, ad scientiam mediam recursum fecit et ad concur– sum simultaneum. Cum enim haec omnia toto caelo distarent a prin– cipiis a Sto. Thoma stabilitis sive enuntiatis, Bañez opposuit praedes– tinationem ante praevisa merita, et gratiam ab intrínseco efficacem; negavit proinde Bañez scientiam mediam, negavit quoque concursum simultaneum; et decreta divina introduxit simul cum physica praede– terminatione. Uti patet, haec omnia tam intime sunt connexa inter sE, ut nequeat unum punctum illustrari quin eo ipso caetera debeant praesupponi; quare systema Thomistarum sub his capitibus redigendum censemus: l.") Deus cognoscit omnia tam futura libera quam futura Jutu– ribilia, id est, tum illa quae in temp01e sunt a voluntate humana de– pendt>ntia quam ea quae essent, si conditiones requisitae verificarentur; hor autem Deo tribuendum est, nisi scientiae infinitae injuriam veli– mus irrogare. 2.º) Futura autem libera cognoscit Deus in decretis suis praedeter– minantibus, seu aliis verbis, in ipsa essentia divina sub ratione volun– tatis determinantis considerata. «Deus cognoscit futura absoluta contingentia et libera in suo de– creto eorum futuritionem determinante, sive in essentia sua hujusmo– di decreto determinata.» Futura vero conditionata, sive futuribilia, cognoscit etiam in de– cretis subjective absolutis, uti ajunt, €t objective conditionatis; id est, in d-ecrntis, quae, ex parte Dei. sunt absoluta; objective vero, seu ex parte adjunctorum et circumstantiarum, conditionata. Decretum absolutum ita -exprimí potest: Decerno ut Petrus tali tem– pore talem actum perficiat; d€cretum subjective absolutum, objective ve– ro conditionatum sic: Decerno ut Petrus talem actum perjiciat, si in talibus adjunctis versetur. In his igitur decretis omnis Dei scientia comprehenditur circa crea– turas earumque operationes tam futuras quam futuribiles. Excmplum classicum .scientiae quam habet Deus eventuum futuribilium habetur in illis verbis Christi: «Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae Jactae sunt in vobis, olim in cilicio et ci– nere poenitentiam egissent» ( 4). En decretum ex parte Dei absolutum: Volo ut Tyrii convertantur; ex parte vero objecti, conditionatum: Si eaedem virtutes apud ipsos Jiant qua e factae sunt in Corozaim et Bethsaida; sed cum etiam Deus videat in alío decreto absoluto virtutes illas futuras non esse, hinc Deus per– fecte cognoscit futuram non fuisse conversionem Tyriorn:m. 3.º) Omnia igitur cognoscit Deus in suis decretis. sive, quod ídem est, in ipsa sua ess 1 entia sub ratione voluntatis determinnntis conside– rata; sed, cum in medio posita sit humana libertas, quomodo contingi.t (4) Mt., 11, 21.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz