BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICA'TIONE EFFICACIAE GRATIAE, n. 565-566 439 565. Status quaestionis.-Hinc quaeritur undenam gratia illa effi– cax infallibilem habeat connexionem cum consensu voluntatis. Uti patet, quaestio est omnium difficillima, mysteriis plurimis in– tricata, quae post multas usque nunc annos multaque Tationis huma– nae t-entamina, obscura manet atque insoluta; hanc quaestionem obs– curam et difficilem jam judicavit Stus. Augustinus, qui ita scripsit: «Ipsa etiam ratio, quae de his rebus a talibus quales sumus, iniri po– test, quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic de– fendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus, nec liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gra– tiae judicemur.» Et alibi: «Ista quaestio, ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia dis– putatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur libe– rum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putatur auferri» ( 1). Cum igitur nec nos huic quaesioni solutionem afferre valeamus, nihil aliud censuimus magis opportunum in praesenti quam diversa Scholarum tentamina fideliter exponere, et argumenta praecipua non quidem evolv-ere, sed potius delineare, usque dum, re maturius perspec– ta, uni prae alteri systemati, allatis rationibus, adhaereamus. Unum tandem observare velim; potest unusquisque propriam defen– dere et tueri sententiam, prout sibi magis libuerit, et ratio consuluerit; at vetitum fuit a Romanis Pontificibus sententias contrarias ulla censu– ra theologica notare: «Verum ab eodem SSmo. Domino serio admodum vetitum est, in quaes– tione hac pertractanda, ne quis partem suae oppositam aut qualifica– ret aut censura quapiam notaret... Qui optat etiam, ut verbis asperiori– bus amaritiem animi significantibus invicem abstineant» (2). Accusationes quas sibi mutuo Thomistae et Molinistae propinabant, erant quod illi in Calvinismum, isti vero in Semipelagianismum inci– derent. Sic Benedictus XIV scribe1Jat (anno (1748) ad supremum His– paniae Inquisitorem: «Tu seis in celeberrimis quaestionibus de praedes– tinatione et gratia, et de modo conciliandi humanam libertatem cum omnipotentia Dei, multíplices esse in Scholis opiniones; Thomistae tra– ducuntur uti destructores humanae libertatis et uti sectatores nedum Jansenii sed etiam Calvini; sed cum ipsi objectis apprime satisfaciant, nec eorum sententia fuerit mnquam a Sede Apostolica reprobata, in ea Thomistae impune versantur, nec fas est ulli superiori ecclesiastico in praesenti rerum statu eos a sua sententia removere. Sectatores Moli– nae et Suarezii a suis adversariis proscribuntur perinde ac si essent Semipelagiani; Romani Pontífices de hoc Moliniano systemate usque adhuc judicium non tulerunt, et idcirco in ejus tuitione prosequuntur et prosequi possunt» (3). 566. Systema Thomistarum.-Hoc systema in suis lineis generalissl– mis consideratum originem habuit a Bañez, O. P., contra Molinam ar- (1) De Gratia Christi, e 12, n. 13; PL., 44, 383; Journel, 1723, 1856. (2) DENZINGER, 1090, 1097. (3) Circa originem et evolutionem Congregationmn de Auxiliis, cfr. DTC., art. Molinisme, pag. 2154.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz