BCCCAP00000000000000000000548

438 DE GRATIA CHRISTI, th. 21, n. 563-564 confiteris donum Dei esse perseverare in bono 11sque in finem, cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo hic inscrutabilia judicia Dei penetrare non possumus.» 563. Ratione theologica.-Existit in Deo praedestinatio, quae defi– nitur, secundum Stum. Augustinmn: praescientia et praeparatio bene– ficiorurn Dei quibus certtssirne liberantur quicumque liberantur. Jamve– ro beneficium illud quod certissime et infallibiliter connectitur cum actu salutari est gratia efficax. Ergo existentia gratiae efficacis in actu pri– mo ejusque existentia nihil aliud est quam merum corollarium doctri– nae de praedestinatione sanctorum. ART.VII Varia systemata circa explicatJonem gratiae efficacis 564. Connexio materiae.--Jam ad quaestionem inter Catholicos dis– puLatam acc,edamus oportet; famosa exstat in Tractatu de Gratia, a saeculo XVII inter Thomistas et Molinistas atque fervens disputatio; verum -est quod nostris in diebus, cum aliae pro adjunctis temporum insurrexerint quaestiones, non tantam reliqu,erint pro ea Theologorum attentionem; at semper nihilominus unaquaeque Schola suam jam ter sa.::cularem retinet positionem quin in -earum disputationibus plus mi– nusve cessent aut vel mínimum quid retrocedant. Oportet igitur uniuscujusque positionem paucis saltem verbis delineare, non ut unam vel aliam sequaris viam, sed saltem ut statum quaestionir;, et ea quae ad diversas oppositasque solution-es spectant, non ignores. Usque modo duo in nostro Tractatu de Gratia probata remanent contra catholicae fidei impugnatores, quae nemo sane catholicus po– terit umquam sine gravissima jactura fidei infitiari: existentia scilicet gratiae efficacis et existentia libertatis humana,e sub ejusdem influxu; haec enim duo doctrinae catholicae capita sunt fundamentalissima_ quae nisi quisque crediderit, salvus esse non poterit. Contra Pelagiwn, liberum arbitrium nobiscum admittentem, exis– tentiarn gratiae demonstravimus. Contra Lutherum ejusque sequaces, gratiam efficacem admittentes, liberum hominis arbitrium vindicavimus; hinc doctrina catholica, me– dium semper inter errorum extrema iter tenens, gratiam -et liberta– tem armonice connexas profitetur, ita ut in negotio salutis, (sicut etiam in ordine mere naturali operationum), nec creatura aliquid exsequatur sine Deo, nec Deus operans destruat creaturam, sed Deus et creatura, aliter atque aliter concurrendo, opus salutare incipiant et in finem us– que perficiant. At nondum satis, nam in ultima thesi hujus capitis ,existentiam probavimus gratiae efficacis in actu primo, talis scilicet gratiae quae antequam voluntas de facto consentiat et operetur, certum omnino erat atque infallibile quod talis gratia connecteretur cum positione actus salutaris; sub hac etiam gratia liberum manet hominis arbitrium.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz