BCCCAP00000000000000000000548

436 DE GRATIA CHRISTI, th. 21, n, 560-561 poni non possunt cum Sacra Scriptura. cum Traditione et cum Sacra Theologia.Ergo dicendum est quod existentia gratiae efficacis in actu primo sit doctrina certissima, immo et theologice certa, saltem pro ope– ribus difficilioribus ( 6). 561. Probatur ex Sacra Scriptura. l.º) «Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum pro– positum vocati sunt sanctí. Nam quos praescivit, et praedestinavit con– formes fieri imaginis Filii su( ut sit ipse primogenitus in multis fratri– bus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit» (7). In his verbis Apostolus .Paulus paucis verbis describit electionem divinam aliquorum ante mundi constitutionem, cuí electioni tata Dei aeconomia subditur; «Omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti»; Deus enim ipsos ab aeterno praesci– vit et praedestinavit; consequenter, illos in tempor~ vocavit, et quia vocationem infallibiliter secuti sunt, has justificavit, et tandem glo– rificavit. «Ex istis, ait Stus. Augustinus, nullus perit, quia omnes electi sunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum vocati sunt; propositum autem non suum, sed Dei ... Horum si quispiam perit, fallitur Deus, sed nema eorum perit, quia non fallitur Deus. Rorum si quispiam perit, vitio humano vincitur Deus; sed nema eorum perit, quia nulla re vin– citur Deus» ( 8). Vides igitur in his verbis Sti. Augustini gratiam efficacem electio– nis et vocationis fuisse a Deo pra-eparatam secundum propositum ejus, quám qui recipit, consequens est ut infallibiliter vocantem sequatur, et vocanti consentiat. 2. 0 ) «Quis enim te discernit? Qui!t habes quod non accepisti? St autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?» (9). Haec verba sic solent ab exegetis interpretari, ut discretio unius ab alío in quolibet genere, et a fortiori in negotio salutis, sit a Deo efficaciter operante. Quod facilc etiam probatur, nam si gratia, qua fidelis secernitur ab infideli, suum effectum obtL.11eret dependenter a voluntate, tune discre– tio unius ab alío esset a voluntate uniuscujusque, potius quam per gra– tiam Dei. Jamvero hoc negatur in textu allato. Ergo dicendum est quod detur gratia efficax in actu primo, talis scilicet quae infallibilem dicit et antecedent,em connexionem cum positione actus salutaris. 3.º) «Igitur· non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei» (10). Qua-erit in hoc loco Stus. Paulus cur aliqui Juda-ei crediderint in Chris– tum, alii v,ero suis praejudiciis obcaecati pertinaciter remanserint. Et tand-em aliquando rationem ipse refundit in divinam voluntatem et misericordiam, quae cujus vult miseretur; nihil enim valent uniuscu- (6) SThS. dicit id esse de fide divina et catholica implicita definitiim; loe. cit., n. 298. ('7) Ad Rorn., 8, 28 sqs (8) De corrcpt et grat., e_ 7, n. 14; Journel, 1948. (9) I ad Cor., 4. 7. (10) Ad Rom., 9, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz