BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 21, n. 559-560 435 559. Adversarii.-1. 0 ) Pelagiani, qui, uti supra vidimus, negarunt existentiam cujuslibet gratiae internae, et eo ipso existentiam gratiae effl.cacis infitiati sunt. 2.'') Semipelagiani, qui nullo modo admittere volebant Deum diver– sis modis agere in eos quos ad vitam aeternam revocaverat; putabant enim Deum aeque velle salutem omnium, easdem etiam gratias omnibus elargiri, ita ut discretio unius ab alio ab ipsis desumenda esset. Negare proinde debebant existentiam gratiae efficacis in actu primo, cum ipsa tandem aliquando ex gratuita Dei electione procedat. 3. 0 ) Protestantes admittunt existentiam gratiae efficacis, at ejus es– sentiam sive naturam ita exaggerant ut eam dicant esse necessitantem, sicut in thesi superiori dictum fuit. 4. 0 ) Idem die de Bajo et de Jansenistis, qui gratiam efficacem delec– tationem caelestem appellant; quando enim haec delectatio caelestis major sit quam delectatio terrena, necessario superat difficultates, ne– cessario trahit voluntatem, etsi nullam inde patiatur coactionem vel violentiam. E contra, Catholici omnes, ad quamlibet Scholam philosophico-theo– logicam pertinentes, gratias efficaces in actu primo admittunt; et ad– mittere debent, etsi nulla hac in re sit Ecclesiae explicita definitio; aliqui tamen Theologi dixerunt, quo tamen jure nescimus, Molinam admisisse tantum gratiam versatilem, seu in actu secundo; at theologi omncs Socictatis Jesu Molinam ab omni errare ex professo excusant, multos– que textus adducunt ut quaelibet vel apparens suspicionis nota a suo illustri correligionario n,moveatur ( 4); aliqui theologi sorbonici-alphon– siani negant gratias efficaces in actu primo dari pro omnibus operi– bus; dicunt enim id esse necessarium pro difficilioribus, non vero pro facilioribus (5). 560. Censura.-Nullum €XStat hac in r€ Ecclesiae documentum, sed non posset sine ingenti fomeritate, immo et sine gravissimo ,errare in– fitiar:. «Dixernnt aliqui, ait Suarezius, hoc auxilium efficax non esse ne– cessarium, nec dari ad singulos actus salutares ... Nihilominus contraria sententia tamquam omnino vera tenenda est, ac dicendum gratiam ef– ficacem dari et requiri ad omnes et singulos actus supernaturales, qui ab hominibus fiunt.» Et alibi scribit Eximius: «Sine ulla dubitatione dicendum est, etiam in statu innocentiae fuisse necessarimn auxilium efficax ad actus su– pernaturales efficiendos. Probatur, quia necessitas hujus auxilii non est arta ex lapsu naturae humanae, nec ex defectu virium ad bene operan– dum contracta, sed ex intrínseca perfectione supernaturalium actuum». Uti patet, qui negat exist,entiam gratiae efficacis, eo ipso negare debet adesse in Deo praedefinitiones, vel decreta quaedam, ad unum prae altero exsequendum; affirmare etiam cogitur Deum indifferenter se habere ad salutem omnium; Deum aeque diliger-e, antecedenter ad praevisa merita, orones omnino homines. Jamvero haec consectaria com- (4) Cfr. HUARTE, OP. cit., n. 203; PESCH, op. cit., n. 287; MAZZELLA, op. cit, n. 588, etc. (5) HERRMAN, De divina gratia, 502-513.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz