BCCCAP00000000000000000000548

434 DE GRATIA CHRISTI, th. 21, n. 558 --------- sensu quaelibet medicina dicitur efficax ad salutem, etiamsi aegrotum non sanet; adest tamen iri ea quaedam virtus sanativa ad ipsam effi– ciendam; hanc virtutem asserebat Stus. Paulus quando dkebat: «Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti» ( 1). 2. 0 ) in quantum dicit connexionem cum positione actus salutaris, dependenter a libera voluntate, quae, cum posset illam gratiam res– puer.e, non respuit, sed ei consentit; vocatur etiam gratia efficax ab eventu, .seu versatilís, quia gratiam illam potest honio pro nutu suo ver– sare in unam vel in aliam partem. 3. 0 ) in quanturn dicit antecedenttm et infallibilem connexionem curn positione actus salutaris ita ut, si detur, certum omnino sit actum salutarem consecuturum (2). Nota igitur maximum discrimen quod ínter considerationem gratiae efficacis sub secundo et tertio numero positam intercedit; gratia enim versatilis seu ab eventu eatenus dicitur efficax, quatenus de facto sequi– tur actus salutaris, at gratia, quae de facto obtinet effectum salutarem dependenter a libero arbitrio, est gratia adjuvans, quae realiter non distinguitur, sed ratione tantum, a gratia excitante; in ea nihil aliud considerari debet ultra meram determinationem voluntatis, quae, cúm posset illam abjicere, de facto non abjicit; gratia vno efficax sensu stricto aliquid aliud superaddit: certum et infallibile est quod, si illa gratia detur, actus salutaris ponatur. In thesi nostra dicimus dari gratias efficaces sensu stricto, tales sci– licite quae antecedenter ad liberam determinationem voluntatis dicant connexionem infallibilem cum consensu voluntatis. «Unde, ait el. Boyer, ad explicandam positionem actus liberi recurrendum non solum est ad liberam electionem voluntatis, sed etiam ad aliquam proprietatem, sive intrinsecam sive extrinsecam gratiae illius, et ultimatim ad aliquam electionem divinam» (3). In actu primo et in actu secundo. Gratia illa efficax quae connexio– nern habet cum actu salutari, potest dupliciter lODsiderari, in actu sci– licet primo et in actu secundo. In actu secundo considerata est illa, quae, antequam obtineat vo– luntatis consensum, non potest dici quod in unam potius quam in aliam partem sese inclinabit; sese enim habet indifferenter ad utrumque; est, uti patet, gratia versatilis. In actu primo considerata, est illa quae antecedenter ad liberam voluntatis determinationem, infallibilem dicit connexionem cum con– sensu voluntatis. In thesi dicimus admittendas esse gratias efficaces hoc ultimo sen– su; in ea tamen nihil dicimus de modo explicandi nexum illum infalli– bilem et antecedentem cum consensu voluntatis; quod, uti patet, cam– pum ingreditur quaestionis disputatae. (1) Ad Hebr., 4, 12. (2) Optime de hac re BII,LOT, Op. cit., pag. 180, et MAZZELLA, op. cit., pag. 397. (3) BOYER, op. cit., pag. 189.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz