BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVISIONE GRATIAE, th. 21, n. 555-558 433 confert animo benevolo rectaque intentione, etsi praevideat hominem huic grat1ae non esse consensurum (26). e) Verum est quod gratia pure sufficiens intime sit connexa cum defectione vo– luntatis, et quod data gratia sufficienti, opus salutare non ponetur. At hoc non dependet ex ipsr, natura intrin.seca gratiae, quae scilicet tam debilis et infirma sit ut effectum, ad quem datur, non valeat operari, sed ex liberrima voluntatis humanae resistentia, quae causa est praedictae defectionis. Bonum exemplum accipe ab Hugo a Sto. Victore: «Qui existit in fovea, gratias debet nwnum offerenti, ut extrahatur; quamvis nolit eam apprehendere et extrahi ob desidiam» (27). Simili igitur modo Deus confert nobis gratiam sufficientem qua potentiam habemus expeditam ad re– surgendum ab abysso mortis; gratias proinde ei agere debemus; at humana voluntas, in peccatis cbcoecata, et voluptatibus dedita, sensibilibus irretita, gratiam renuit et vocantem non audit. ART. VI Utrum dentur gratiae efficaces in actu primo TBESIS 21.ª: Dantur etiam in hoc praesenti statu gratiae cfficaces non so– Ium in actu secundo, sed etiam in actu primo, tales scilicet quae antecedentem et infallibilem connexionem habent cum posi– tione actus salutaris. 556. Connexio materiae.- Explicata in thesi praecedenti atque pro– bata existentia gratiae pure sufficientis, debemus deinde probare exis– tentiam gratiae efficacis, ita ut, his quae ad doctrinam catholicam per– tinent rite stabilitis, ad alias gravissimas quaestiones disputatas tuto pecte transeamus; si -enim ea quae communia Bt ab omnibus Theologis admissa sunt, ab his quae propria sunt alicujus Scholae distinguere nes– cias, periculum incurris in innumeras difficultates labendi, et in caligi– noso loco introeundi, ubi sempiterna invenitur obscuritas, ubi sempi– ternus rursus inhabitat horror atque desolatio. 557. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac thesi utrum, prae– ter gratias ver-e et pure sufficientes (de quarum existentia in superiori actum est), dentur etiam aliae gratiae -efficaces jam in actu primo, ta– les scilicet quae, antecedenter ad actualern consensum horninis, infal– libilem dicant connexionem cum actu salutari, ita ut, si haec gratia reaps-e detur a Deo, m-etaphysice certum sit quod talis actus salutaris eveniet. In hac thesi affirmative respondemus. 558. Explicatio terminorum.-Gratia tripliciter dici potest efficax: l.º) in quantum habet vim sive virtutem producendi effectum ad quem datur, etiamsi de facto illum non producat; sic etiam gratia suf– ficiens dici potest efficax, quia confert, quantum in .se est, potentiam compl-etam et exp-editam ad actum salutar-en efficiendum; hoc -etiam (26) Cfr. LERCHER, op. cit., n. 330. (27) Apud MAZZELLA, op. cit., n. 528; HUARTE, op, cit., n. 188 sqs, MAN. THEOL. DOGM,-IlI,-29

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz