BCCCAP00000000000000000000548
432 DE GRATIA CHRISTI, t_h_._2_0_,_n_._5_5_4-_5_55________ p,editam relinquunt ad agendum in citcumstantiis in quibus horno hic et nunc operatur. 555, Objectiones.-Objectio l.ª: Voluntati divinae nemo resistere potest; dicitur enim: «Deus autem no$ter in caelo oninia quaecumque voluit, fecit» (22), et ídem docet Stus. Augustinus: «Non est dubitandum, voluntati Dei... humanas voluntates non posse resistere». Jamvero qui admittit existentiam gratiae pure sufficientis, ad– mittere etiam debet quod voluntati Dei resistere possit. Ergo dicendum est quod gra– tiae pure sufficientes non sint. Respondeo: Disting. majar. : Voluntati Dei absolutae nemo resistere potest, con– cedo; voluntati Dei conditionatae nemo resistere potest, subdist. : antecedenti, qua Deus ita largitm: gratias ut bonum operetur, si voluntas humana velit, nego ; con– sequenti, qua Deus vult ut horno, consequenter ad peccatum poenam subeat, concedo. Explicatio : Duplicem admittimus in Deo voluntatem, absolutam scilicet et con– ditionatam, quam adversarii etiam nostri admittere coguntur; voluntas Dei absoluta illa est qua totus gubernatur orbis, nihilque oculos ejus transgreditur; de ea loqui– tur Stus. Thomas in his verbis: «Cum Dei voluntas sit universalis causa omnium rerum, impossibile est quod divina voluntas suum cffectum non consequatur. Unde quod recedere i:idetur a dii:ina voluntate secundum unum ordinem, relabitur in ip– sam secundum alium: sicut peccator, qui quantum est in se, recedit a divina volun– tate peccando, incídít in ordinem divinae voluntatis, dum per ejus justítiam puni– tur» (23l. Et similia Stus Augustinus : «De his enim, qui faciunt quae non vult (Deus), facit ipse quae vult» (24). Patet igitur neminem posse huic voluntati divinae absolutae resistere; omnia enim intra ejus ambitum sunt et moventur; secus Deus non posset, quod repugnat, suum finem intentum assequi. At negari nequit adesse etiam in Deo voluntas quaedam conditionata, talis scilicet quae velit observantiam mandatorum dependenter ab humana voluntate; cum autem aliquando humana voluntas mandatum nolit observare, sequitur quod volunta– ti divinae resistatur. At etiam nunc distinctione opus est: resistí quidem potest voluntati divinae antecedenti, non vero consequenti; quia nema potest effugere justitiam divinam, poenas propter malum commissum inferentem. Sic potest, et debet responderi omnibus instantiis adversariorum ad Sacram Scripturam vel ad Stum. Augustinum recurrentium. Objectio 2. 0 : Repugnat gratia sufficiens quae ad actum non sufficit. Atqui talis est gratia vere et pure sufficiens Catholicorum. Ergo repugnat ... Respondeo: Disting. majar.: Repugnat gratia sufficiens quae ad actum non sufficiat propter insufficientiam ipsius gratiae, concedo; ... propter liberam resis– tentiam humanae voluntatis, nego. Objectio 3. 0 : Gratia vere et pure sufficiens non est favor Dei, sive beneficium, nam ipsa est intime connexa cum defectione voluntatis, et «solumrnoclo pcccatis faciendis majorique damnationi accersendae serviens». Ergo ipsa non meretur nomen gratiae. Respondeo: a) Damnata est ab Alexandro VIII haec propositio: «Gratia suffi– cíens statui nostro non tam utilis quam perniciosa est, sic ut proinde merito possi– mus petere: A gratia sujficienti libera nos, Domine» (25). b) Immo difficile non est probare gratiam vere et pure sufficientem esse bene– ficium Dei tam materiale, uti dicitur a Theologis, quam formale; rnateriale quidem, quia gratia sufficiens in se ipsa considerata, est aliquid accipienti utile: confert enim potentiam expeditam ad operandum; formale vero, quia Deus hanc gratiam (22) Ps. 113, 3; Ad Rom., 9, 19; Is., 55, 11. (23) I, q. 19, a. 6. (24) De corrept. et grat., 14, 43; PL., 44, 942. (25) DENZINGER, 1296.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz