BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVISIONE GRATIAE, th. 20, n. 552 429 tamen nullum dedit fructum, immo peccatum commisit, leges trans– gressus est, idola coluit. «Evidens est, ait Mazzella, in hoc testimonio agi de gratia pure suf– ficienti; siquidem sermo est de gratia cui Judaei non sunt cooperati, sed restiterunt. Sed non minus evidens est agi ibi de gratia vere suffi– cienti, nam: aJ dicitur Deus exspectasse a Judaeis fructmn bonorum ope– rum; potuissetne Deus eos exspectare si Judaeis defuisset vera potentia, exspectatis etiam praesentibus eorum circumstantiis, eos fructus proclu– cendi? ... ; b) Deus provocat Judaeos ad judicimn (Judicate inter me et vineam meam), et pronuntiat: «Quid est quod debui ultra facere?» ... Sed si Judaeis, spectatis praesentibus eorum circumstaniiis defuisset vera potentia, nonne potuissent Deo respondere: non satisfecisti, nec juste a nobis vostulasti, quod physice no1f poteramus praestare?» (11). Tandem ex ipso modo loquendi clare deducitur, nihil vineae illi de– fuisse ut faceret uvas, seu fructus ei correspondentes; eam enim posuit in loco fertili et pingui, eam sepivit ne animalia damnum inde inferrent, lapides collegit et abstulit ne ejus incrementum impedirent, vites elec– tas in ea plantavit, in medio ejus turrim aedificavit... ; nihil igitur desi– derabatur quo vinea illa, domus videlicet Israel, posset fructus afferre; labruscas tamen, id est, uvas agrestes et amaras attulit; quare habita– tores Jerusalem invitat ut judicium ferant de ipsa. 2. 0 ) In Novo Testamento.- «Jerusalem, Jerusalem, quae occidis pro– phetas et lapidas eos qui ad te missi sunt; quoties volui congregare filias tuos quemadmodum gallina congregat pullas suos sub alas, et no– luisti? Eccc relinquetur vobis domus vestra deserta» (12). Etiam in hoc textu apparet auxilium fuisse datum Judaeis ut ver– bis et tloctrinae Christí crederent, ejusque vocero audirent; habuerunt igitur Judaei gratiam vere et relative sufficientem, qua in illis circums– tantiis et adjunctis in quibus versabantur, assentire potuissent Christo docenti et vocanti; attamen, gratia illa pure sufficiens remansit, non certe ex intrinseca infirmitate ipsius gratiae, sed ex propria Judaeorum malitia et iniquitate, qua restiterunt et in malum obcaecati sunt. Si autem ratio cur Judaei Christum secuti non sunt, desumenda ess-et ex intrinseca debilitate auxilii a Deo collati, potuissent Judaei omni jure Christo respondere: «Numquam voluisti nos congregare, quia ad hoc requirebatur grat'ia, et quidem gratia interna; cum autem quam nobis aedisti esset insufficiens, cur nos reprehendis? Reprehensio enim tua tuam condemnat et redarguit sapientiam et bonitatem. Culpa tua est, non nostra». Jamvero hoc de Christo cogitare nefas. Ergo ... Id ipsum erui potest ex aliis mulk; Sacrae Scripturae testimoniis, brevitatis gratia haec tantum enumerantur: «Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo» (13). (11) Op. cit., pag. 349. (12) Mt., 23, 37. (13) Joan., 15, 22.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz