BCCCAP00000000000000000000548
428 DE GRATIA CHRISTI, th. 20, n, 551-552 551. Censura.-Thesis est de fide definita in Concilio Tridentino et in damnatione Jansenii, quorum V€rba transcribere placet ut res me– lius appareat. Concilium Tridentinum: «Nema temeraria illa, et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti (debet) Dei praecepta homini justificato ab observandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et /acere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis» (6). Et alibí dicit quod «Deus, sua gratia, semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur» (7). Innocentius X damnavit has sequentes propositiones Jansenii: «Aliqua Dei praecepta horn.inibus justis volentibus et conantibus, se– cundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant». «Declarata et ttamnata uti temeraria, impia, blasphema, anathemate damnancia et haeretica» (8). «Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur» «De– clarata et damnata uti haeretica» (9). Ex his duabus propositionibus cr,nstat quod gratiae resisti possit, et quod Deus conferat gratias relative sufficientes, nam cum ipsis prae– cepta Dei in statu naturae lapsae possunt observari. Citari etiam sol.ent in praesenti canones Concilii Arausicani et Va– lentini, apud Denzinger, 200 et 321; in hoc ultimo leguntur verba se– qmmtia: «Nec ipsos malos ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel me– rito originali vel actuali permanserunt». 552. Probatur ex Sacra Scriptu:ra.- Deus multis in locis homines repreh.endit eo quod ipse hominibus ";)largiatur omne id quo mandata sua observare potuissent, ipsi tamen malum operati sunt. Ergo etiam in statu naturae lapsae dantur gratiae vere -et pure sufficientes. 1. 0 ) In veteri Testamento.-In Veteri Testamento pulcherrimuh1 le– gitur hujus assertionis documentum: «Vinea jacta est dilecto meo filio olei (id est, in loco pingui et fertili). Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et spectavit ut faceret uvas et fecit la– bruscas. Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inler me et vineam meam. Quid est quod debui ultra /acere vineae meae et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas et fecit labruscas? ... Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile, et exspectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor» (10). Sub ha~ igitur allegoria vineae describitur conditio populi Judaici, qui omne misericordiae et sollicitudinis genus ex parte Dei accepit et (6) LENZINGER, 804. (7) DENZINGER, 804. (8) IJENZINGER, 1092. (9) DENZINGER, 1093. (10) Is., 5, 17 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz