BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVISIONE GRATIAE, th. 20, n. 550 427 quo adjuvante, nullum umquam opus factum est, aut fiet umquam, si est verum distinctumque a gratia efficaci membrum, videtur monstrum quoddam singulare gratiae, solummodo peccatis faciendis majorique damnationi accersendae serviens, ideoque lapsis hominibus citra Dei in– vidiam daninandis excogitatum» (4). Curn igitur haec doctrina oculis omnium protestantica videretur, et Jansenistae maxime in eo fuissent ut doctrinam catholicam in Patribus bene fundatam tuerentur, admiserunt et ipsi aliquam gratiam parvam quam etiam sufficientem appellabant; haec gratia parva aliquem obti– net effectum, sed actum salutarem ad quem datur, non consequitur, quia delectatione majori terrena superatur. Aliis verbis, gratia parva, quae et sufficiens ab ipsis appellatur, est delectatio quaedam caelestis, quae nos ad salutariter operandum incitat atque movet; at cum haec delectatio caelestis minor sit quam delectatio terrena, colligitur quod gratia parva numquam et nusquam obtineat suum effectum. Ut autem hanc doctrinam plenius illustrarent Jansenistae, utque in rebus theologicis imperitos facile deciperent, duplicem distinxerunt po– tentiam quam confert gratia: potentiam scilicet absolutam et poten– tiam relativam. Potentia absoluta est illa quam conferret gratia spec– tata ejus natura, praecisione facta a circumstantiis aliisque adjunctis in quibus horno versatur; immo et a concupiscentia quae, in praesenti, causa est difficultatum omnium ad operandum. Potentia relativa est illa quam conferret gratia, attentis omnibus circumstantiis in quibus horno versatur ad operandum. Nunc autem, gratia parva, juxta Jansenistas, confert potentiam ab– solutam ad operandum, non vero potentiam relativam, id est, dat talem potentiam ad operandum quae nequi.t in actum transire propter diffi– cultates hic inde obvenientes; sufficeret quidem ad actum ponendum, si praedictaE difficultates abessent, nec oppositae delectationes terre– nae adessent (5). Hanc doctrinam alio modo etiam illustrabant Jansen1stae, dicendo gratiam parvam ad actum valere in sensu diviso, non autem in sensu composito; id est, gratiam illam obtinere posse suum effectum si praeci– sio fieret ab impedimentis; non posse, si gratia simul ac impedimenta conjunctim considerentur. Necesse non est dicere quod Jansenistae suam doctrinam haeret1cam in operibus Sti. Augustini esse fundatam, omnibus modis conati fuerint demonstrare, sicut colligere licet ex ipsorummet testimoniis supra ci– tatis; aliae etiam rationes ab ipsis afferebantur, quae in fine nostrae theseos perpendentur et in pulverem redigentur. Sensus igitur nostrae theseos est iste: dantur in hoc statu historico (de hoc enim tantum agitur cum adversariis) gratiae vere et pure suf– ficientes quae dant potentiam non solum absolutam, sed etiam rela– tivam ad salutariter agendum, quae tamen effectu carent non ex libera Dei voluntate, quae aliter succurrere non valet aut non vult, sed ex liberrima hominis voluntate quae gratiae non consentit, cum posset ei consentire si vellet. (4) De uratia Christi, 3. 3. (5) Cfr. MAZZELLA, op, cit., n. 505 sqs,; PESCH, op, cit., n. 218 sqs.; HuAnTE, op, cit., n. 181 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz