BCCCAP00000000000000000000548

426 DE GRATIA CHRISTI, th. 20, n. 549-550 Gratia positive sufficiens est illa quae non tantum dat virtutem seu potestatem ponendi actum salutarem, sed quae €tiam de facto cum po– sitione actus conjungitur; sic considerata idem Bst ac gratia efficax. Gratia negative sufficiens est illa qua•e facultatem ad actum expe– ditam efficit, quae tamen ad positionem actus non pervenit quia vo– luntas ei resistit; sic considerata ídem est ac gratia pure sufficiens s,eu inefficax. In thesi loquimur de gratia negative sufficienti, quae etiam appellari solet vere et pure sufficiens. Vere sufficiens, quia dat potestatem po– nendi actum salutarem; pure tamen sufficiens, quia effectu caret, non certe propter debilitatem intrinsecam ipsius gratiae, sed propter libe– ram resistentiam voluntatis humanae, qua•e ei non consentit. Unde vides gratiam vere et pure sufficientem duo connotare: pos– sibilitatem scilicet ponendi actum salutarem, quia, uti dictum fuit, con– fert potestatem ad ipsum, et· negationem actus, propter resistentiam quam voluntas opponit gratiae. Quando igitur nos dicimus dari in hoc ordine historico gratias vere et pure sufficientes, eo ipso affirmamus existentiam alicujus gratiae, quae homini lapso confert expeditam facultatem ad operandum, quae tamen effectu caret propter liberam humanae voluntatis resistentiam. 550. Adversarii.-1. 0 ) Protestantes, nam, ut ex supra dictis constat, negant post peccatum Adami existentiam liberi arbitrii; humana igitur voluntas ad unum est, juxta ipsos, necessitata: ad malum si non habeat gratiam; ad bonum, si Deus gratiam largiatur; est humana voluntas veluti jumentum, quod ab insidente necessario trahitur; si insederit Satan, vult Et vadit quo vult Satan; si vero insederit Deus, vult et vadit quo vult Deus; nulla proinde datur gratia cuí voluntas possit recalci– trare vel renuere; nulla proinde existit gratia quae non sit necessario efficax. «Distinctio illa gratiae in sufficientem et efficacem minime nobis probatur. Retineant sibi Bellarminus et Arminius; quoscumque enim Spiritus Sanctus trahit, illis non tantum dat posse currere, sed etiam ut re ipsa currant» O). «Voluntatem movet gratia non qualiter multis saeculis traditum est et creditum, ut nostrae pastea sit electionis motioni aut obtemperare aut refragrari, sed illam efficaciter efficiendo» .(2). «Humana voluntas in medio posita est ceu jumentum. Si insederit Satan, vult et vadit qua vult Satan; si insederit Deus, vult et vadit qua vult Deus» ,(3). 2. 0 ) Jansenistae, qui in hac quaest1one optimam inveniunt delecta– tionis victricis applicationem. Primo negarunt existentiam gratiae vEre et pure sufficientis: <<Nullum igitur jam dari hominibus lapsis adjutorium sufficiens, quin simul sit efficax, in Augustini principiis exploratum est.» Et alibí: Illud a recentioribus vroiatum oratiae sufficientis genus, (1) Ita Synodus Dordracena. (2) Instit., lib. 2, c. 3, n. 10. (3) De Servo arbitrio, § <cSurnrna».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz