BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 20, n. 547-549 425 ordine ad operationes supernatura}es, et si habitibus infusis careat, ele– vatur, ita ut proportionatum sit illius operationis supernaturalis prin– cipium. Nunc igitur dicimus quod illa motio divina, quatenus vocat et in– clinat voluntatem ad assentiendum, appellatur gratia excitans; qua– tenus autem simul cum libero arbitrio causa est supernaturalis ope– rationis, appelletur gratia adjuvans; nullam proinde realem distinc– tionem ponimus inter ipsas, sed tantum rationis cum fundamento in re. Haec sententia fere apodictice demonstratur ex testimonio Con– cilii Tridentini, in quo dicitur peccatores sese ad justificationem dis– ponere per gratiam excitantem atque adjuvantem, eidern gratiae libere assentiendo: «Declarat praeterea, ipsius justificationis exordiurn in adultis a Dei per Jesurn Christurn praeveniente gratia surnendurn esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eornm existentibus meritis vocantur, ut, qui per peccata a Deo erant aversi, per tjus excitantem atque adjuvantern gratiarli ad convertenclwn se ad suam ipsorurn justificationern, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando, disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illurninationern ... » ( 3). Ex his igitur :verbis constat eamdern numero esse gratiam qua elici– mus actum indeliberatum et actum d-eliberatum salutarem. ART. V Utrum dentur gratiae vere et pure sufficientes THESIS 20. 0 : Dantur in praesenti statu naturae lapsae et per Christum re– paratae gratiae vere et pure sufficientes, quae scilicet expedi– tam tribuunt atque relativam agendi facultatem, sed quae ef– fectu carent propter resistentiam humanae voluntatis. 548. Connexio materiae.-Jam in thesibus praecedentibus sufficien– ter actum est de gratiae actualis divi.sionibus, de gratia scilicet operan– te et cooperante, de antecedente et subsequente, de excitante et adju– vante; ultimam tandem gratiae actualis divisionem, et quidem omnium celeberrimam, in hac et in thesi sequenti aggredimur spoliendam, divi– sionem scilicet gratiae in sufficientem ,et efficacem, de qua accurate tra– di debent notiones ut sciamm; quid ad fidei dogma, quid vero ad con– troversias Scholae amandari debeat. 549. Explicatio terminorum.-Gratia sufficiens tripliciter potest con– siderari, praecisive scilicet positive et negative. Gratia praecisive sufficiens est illa quae in sua virtute ponendi ac– tum salutarem consideratur, pra€scindendo tamen utrum illum ponat vel non; sic opponitur gratiae insufficienti. (3) DENZINGER, 799.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz