BCCCAP00000000000000000000548
424 DE GRATIA CHRISTI, th. 19, n. 5451547 beas circa naturam sive essentiam gratiae actualis; bene tamen in prae– senti notare debes, quod non quaeritur utrum actus indeliberatus dis– tinguatur &b actu deliberato, quod profecto ab cmnibus omnino conce– ditur et concedí debet, utpote nimis evidens; sunt equid€m duo actus numero ac specie distincti. Quaestio praesens ita enuntiari potest: Gratia excitans distinguitur realiter et entitative a gratia adjuvanti, an e contra est eadem gratia sub diverso respectu considerata? ... 546. Sententiae.-a) Thomistae, qui praeter praemotionem physi– cam admittunt aliam praedeterminationem ad quemlibet actum saluta– rem, admittere debent distinctionem realem inter gratiam excitantem et adjuvantem; gratia enim excitans, secundum ipsos, illa est quae prae– venit facultatem, excitat intellectum, Et causat in nobis sine nobis ac– tum indeliberatum; adjuvans vero illa est qua potentia elevata et in actu primo completa determinat consensum liberum voluntatis; est gratia quae etiam appellatur efficax. b) Alii, etiam Thomistae, qui admittunt praemotionem physicam ad actum indeliberatum, nullam aliam gratiam requirunt ad actus delibe– ratos voluntatis; eadem igitur numero gratia dicitur excitans, quatenus movet facultates ad actus indeliberatos; adjuvans, quatenus simul cum libero arbitrio causa est actus salutaris. · In hac igitur sententia nulla est distinctio realis, sed ratione tantum. Sic Billot, cujus haec sunt verba: «Nunc autem, eamdem numero gratiam esse, quae tam excitantis quam adjuvantis nomine venit, sub alio atque alío respectu, per ordi– nem ad alium atque alium effectmn, clare tibi demonstrabit Malina, ex Tridentino ubi supra» (1), et statim citat verba Molinae, in quibus id aperte probat. c) Sed adsunt alii Theologi qui hanc secundam sEntentiam admit– tunt, cum quadam tamen restrictione; dicunt enim quod si aga– tur de homine justificato, habitibus proinde supernaturalibus instruc– to, non requiratur alia distincta gratia; consequenter addunt, in justi– ficatis gratia excitans et adjuvans realiter non distinguuntur, sed ra– tione tantum. At simul propugnant hanc sententiam sufficienten non esse pro iis qui habitibus infusis carent; ratio est haec: cum ad actum supernatu– ralem necessarium sit auxilium Dei naturam etevans, cumque hoc au– xilium a Deo concessum sit fluens et transiens, non potest idem numero auxilium pro duobus actibus sufficere, pro actu scilicet indeliberato et deliberato; quare, in iis qui habitibus infusis carent, nEcessaria est alía gratia ad actum deliberatum, distincta a gratia requisita ad actum in– deliberatum. Sic inter alios Van der Meersch, qui difficultatem ponit, et in neu– tram partem dirimit quaestionem (2). 547. Nostra sententia.-Jam fere colligi potest ex his quae in thesi praecedenti diximus; propugnavimus enim gratiam actualem esse for– rnaliter motionem illam divinam, qua facultas excitatur et movetur in (1) BILLOT, op, cit., pag. 178 et pag, 165. (2) VAN DER MEERSCH, op, cit., pag. 270.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz